Latin
MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 157
Unproofread scanNot analysed yet
Anctor igitur noster ex computo illius anni Ecclesiastico evincit, Cyclum Solis fuisse II, litteram Dominicalem A, aureum numerum 5, terminum Paschalem 22 Martii, Dominicam Paschalem 26 Martii: unde retro numerando usque ad Dominicam Invocavit, hanc in 12 Februa. rii tunc incidisse reperiemus. Huc quoque faciunt rythmi Germanici, qui ex more loquendi tunc vulgato nihil aliud significant, quam Dominicam post diem Scholasticae, Invocavit appellatam. Scholastica enim 10 Februarii colitur, qui signatus est littera F, &anno 1486 erat dies Veneris; unde patet, Dominicam proximam 12 Februarii fuisse. His addit Auctor noster infallibiles demonstrationes ex Maximiliani I electionis Francofurti eodem anno, mense &hebdomade celebratae actis, partim a Frehero Boecleroque editis, partim ex MSto Spalatini in Bibliotheca Ducali Gothana servato; quae omnia &singula die Jovis post Invocavit, 16 Februarii anno 1486 Maximilia. num in Regem Romanorum Francofurti electum asserunt. His positis fundamentis, Auctor noster certas dissentientium classes constituit, &primae ducem assignat Georg. Fabricium, qui licet in Originibus Saxonicis fol. 791 Margaretham nostram pridie Idus Februarii 1486 expirasse recte asserat, eadem tamen pagina Electoris matrem anno 1484 obiisse dicit, conjugem Elisabetham in mente habens, multis eum sequentibus hac alucinatione seductis. Aiterius classis antesignanus est Petrus Albinus, qui ex inspectis fugitivo oculo, maleque intellectis rythmis monumenti Germanici, falso statuit, Margaretham defunctam ipso Scholasticae die, 10 Februarii, quanquam sectatorem nactus est Adamum Rempium in Calendario Saxonico.