# Acta eruditorum 1700 158

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/158

Hic tamen Rempius, quod mireris, etiam ad sextum diem Februarii Margarethae mortem signat, adeoque nos quasi manu ducit ad tertiam classem, quae hodie communissima est, & tantum non omnes scriptores, Saxonicos, Austriacos, alios, comprehendit. Sed illos omnes errare, vel ex computo Ecclesiastico anni 1486 patet, quo littera Dominicalis erat A. Dies igitur 6 Februarii littera B signatus tunc non erat Dominica, sed Lunae dies, seu feria secunda. Huic fortasse mederi voluerunt, qui Margarethae obitum d. 5 Februarii figunt, quippe Dominicam illo anno; verum Esto mihi, non Invocavit. Neque Clauderus cum sua 20. Februarii audiendus est, quam idem computus evincit tunc non Dominicam, sed secundam feriam fuisse. Definito igitur vero Margarethae die emortuali, ad locum, ubi defuncta & sepulta est, Auctor progrediens, allatis diversis scriptorum sententiis ostendit, eam nec Lipsiae obiisse, nec Misenae conditam, sed Altenburgi & mortem & sepulcrum invenisse. Hinc docet, quibus ceremoniis exequiae illius non solum Altenburgi, sed etiam ab Imperatore in splendidis Imperii Comitiis Francofurti celebratae fuerint. In Appendice quaedam affert ad praecedentem libellum illustrandum, de typographiae inventione, & Aera Dionysiana. In Dedicatione ad Reverendissimum & Sereniss. Ducem Citizensem, fato singulari eundem cum Margaretha diem obitus nactam esse Magdalenam Sibyllam, Joan. Georgii I Elect. Saxon. viduam, alteram plerarumque supra dictarum summarum Familiarum Matrem felicissimam, monet. CASP. SAGITTARII HISTORICI SAXONICI HISTORIA GOthana Plenior, ex optimis quibusque editis Scriptoribus, ut & MSS. Documentis cum fide & industria concinnata. Opus multorum votis expetitum, ab ipso Auctore magna ex parte confectum, typographoque traditum. Reliqua ex ejusdem schedis congessit, & Supplemento Indiceque mox edendis illustrabit WILHELMUS ERNESTUS TENZELIUS, Historicus Saxonicus. Jenae, sumtu Joan. Bielckii, 1700. 4. Alphab. 23.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
