# Acta eruditorum 1700 16

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LETTERE DI GREGORIO LETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/16

CCripturam Sacram Veteris Testamenti Dissertationibus nonnullis illustraturus Autor, ab iis exordium capit, quae ad Scripturam generatim spectant; inde ad Canonem Scripturarum progressus, eos illi libros asserere annititur, quos ab aliis immerito hinc eximi persuasum sibi habet; porro idoneas tradit regulas, quae ad diversos Scripturae Sacrae sensus cognoscendos atque eruendos pertinent; mox de singulis Veteris Testamenti libris seorsim disserit, ac tandem Chronologiam sacram dilucidat. Cuncta vero haec dissertationibus quatuor & triginta persequitur, quarum prima de linguarum ac characterum origine inscribitur. In hac linguam omnium primam ad Deum ipsum, caeteras vero ad confusionem Babelicam refert; literas autem seu characteres ante diluvium jam usitatos, & aut ab Adamo ipso, aut a Setho certe excogitatos fuisse, sibi admodum probabile videri profitetur. In secunda dissertatione Hebraicam linguam omnium esse statuit antiquissimam; ast circa ejus characteres adstipulatur iis, qui antiquitus tales fuisse statuunt, qualibus nunc utuntur Samaritani; puncta etiam vocalia consonantibus coaeva esse negat. In tertia textum Biblicum a Judaeis unquam malitiose dataque opera depravatum fuisse, prorsus inficiatur. Cum autem post Hebraicum Judaeorum codicem nihil in sacris literis antiquius sit Samaritanorum Pentateucho, ideo de eo in dissertatione quarta agit, eumque magna saltem ex parte genuinum Hebraicoque Mosis textui aequandum, minime tamen antiquam textus puritatem in omnibus illibatam servasse pronunciat, deque tribus ejus versionibus, ac de Samaritanorum origine & religione quaedam subjungit. In quinta Dissertatione varias Hebraici textus editiones commemorat, & Masoretharum industriam extollit. byGoogle tollit. In sexta de paraphrasibus Chaldaicis commentatur. In septima versionem imprimis LXX.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
