Latin
MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 161
Unproofread scanNot analysed yet
Continet enim vitam Georgii Franzkii, Viti Ludov. a Seckendorf, Ernesti Ludovici Avemanni, Joan. Christoph. Lobharabergeri, Jacobi Henr. Heidenreichii, Hieronymi Bruckneri senioris, Joannis Franckii, Hieronymi Bruckneri junioris, (quae plusquam septuaginta paginas implens multa memorabilia exponit,) Dieterici Pflugii, Eliae Rudolphi Heidenreichii, Jeremiae Balthasaris Ludovici, Andreae Bechmanni, (quorum uterque Concionatorem aulicum egit) Joan. Casparis a Miltiz, &Balthasaris Glassii Archiatri Ducalis. Horum nonnulli cum scriptis etiam publicis inclaruerint, alii singularia fata habuerint, quin eorum Biographiae doctioribus placeant, dubium non est. Caput XVII enumerat Magistratum oppidanum, olim ex Scabinis, &Magistris Consulum, hodie ex Consulibus &Senatoribus constantem. In his laudem meretur Dietericus Dunckel, utut legendi scribendique nescius, patronus tamen Evangelicorum, literatorum ac pauperum singularis: cui id obtigit, quod paucissimis mortalium, dissidia etiam inveterata ex aequo &bono cum litigantium voluptate componere. Caput XIIX &ultimum constat Electis ex Annalibus Gothanis, in quibus subinde occurrunt quaedam singularia. Cujusmodi est diserta notitia de lavacris animarum, Seelbade /in Papatu adhuc frequentatis, pag. 418, 419, &Prophetia in templo Augustiniano pone altare reperta pag. 424. 425. M. C. quadratum, LX. quoque duplicatum, Oraps peribit, &Huss Wiclesque redibit. ULRICI HUBER, JURISCONSULTI ET EX-SENATORIS FRIsit, Eunomia Romana, sive Censura Censura Juris Justinianaei, Postumum opus, quod accurate recensuit ZACHARIAS HUBER ULR. FIL. Franequerae apud Leonardum Strickium, 1700. 4. Alph 4 Plag. 17. QVod omnibus rebus humanis accidit, ut ab his laudentur, ab aliis Cculpentur, id etiam Juri Romano evenit. Nam ad insignem ejus laudem pertinet, quod pleraeque Gentes moratiores Europeae id admiserint, ut vel in Foro causae controversae juxta illud decidantur, vel minimum in Scholis exinde, velut puro ac inexhausto fonte, aequitatis justitiaeque rivuli deriventur, ac discentium animi largiter iisdem irrigentur.