# Acta eruditorum 1700 162

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/162

Praeterea multi, quorum studia eidem dicata sunt, tenero admodum affectu illud prosequi solent, dum profundam meditationum eruditionem admirantur, ad tortuosos subtilitatum exquisitissimarum maeandros stupent, institutorum civilium prudentiam extollunt, aut castae Latinitatis in antiquis] Ctis venustatem venerantur. E contrario tamen non desunt, quorum animos diversa omnino insederit sententia; jam enim aliqui falsa, iniqua, absurda aut corrupta, magno numero sibi in legibus Romanis deprehendisse videntur; jam alii exiguum institutorum Romanorum in exteris Rebuspublicis usum loquuntur, ac fructum labori iis impendendo haut respondentem causantur; imo audaciori etiam censura varia incommoda laudato juri imputant, dum a nimia legum varietate incertitudinem, egregia decipiendi compendia, lentas processuum moras esse exortas contendunt, aut alia damna, in prudentiae Latinae opprobrium, invidiose satis exaggerant. Neque vero ita vulgus tantum sciscit, sed subinde etiam ingenia (quale Noster p. 497 Antonio Fabro, censorum Coryphaeo tribuit) elegantia, acria, magna & audacia, vel, ut idem loquitur p. 441, in fori peristyliis ambulantes, imo in recessu praesidentes, in textus quosdam ringuntur, eorumque absurditatem nudis dentibus irrident. Enimvero uti Jus Romanum extra omnem imperfectionis humanae labem collocare haut licet, ita eorum tamen, qui illud probandum potius quam vituperandum censent, sententia & asseelarum numero, & autoritatum splendore, & rationum imprimis pondere, videtur vincere, maxime cum non desit, quod censoribus possit reponi. Asserto huic fidem facit in hoc opere postumo Illustris Huberus, cujus nomen ex eruditissimis scriptis, aliisque in rem literariam meritis, jam notius est, quam ut a nobis prolixe nunc commemorari debeat. Consilium ipsi est, exponere loca Juris Romani, quae a variis Scriptoribus tam peritis quam imperitis juris, ut falsa, iniqua, indecora, absurda, corrupta, subornata, varie traducuntur, eadem vindicare, sanare aut excusare, vel quod res est, confiteri σαφῶς καὶ μὴ πανούργως, quod fieri, cum opera nec dum in id data sit, juris studii plurimum interesse videbatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
