Latin
MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 163
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim vis legum, utut ratio minus proba sit, non deficiat, nec dicere liceat, quod aliqui ]Ctis vindicatum vellent: amicus Papinianus, amicus Justinianus, sed magis amica veritas; autoritati tamen &dignitati artis plurimum decedit, si juris sanctiones a philosophia civili, sanctitate juris divini &ab omni veritate recedere videantur. Denique favor, quo genus hoc censurae per speciem libertatis &ingenuitatis, ab interpretibus artis imprimis exercitum, vulgo accipitur, nimis grave creatartis praejudicium, quam ut ei, salva veritatis tessera, non sit occurrendum. Superstitio sancte tuendi errores veterum, ab Illustri Autore nostro procul abest, sed cautionem, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt, quaerit. Nec in istam quidem concessurus est partem, quam in Institutione sua, Fabius ignoscit Auditoribus, ut omnia potius veterum laudent, quam multa reprehendant. Denique nec illud, modo quod repudiatum, adspernabitur, amicus Papinianus, amicus Justinianus, sed magis amica veritas, cum id heic agatur, ut ipsorum non autoritas, sed ratio, &vindicata rationi valeat autoritas. Cum autem in hoc genere non habuerit Celeberrimus Autor quod exemplum praebeat, idcirco haec primum προγυμναστικως instituit, ut hominum judicia experto, si quid mutandum videatur, facultas &copia daretur. A Pandectis initium fecit, simulque in Institutionibus si qua occurrerunt peculiaria, complexus est. Circa antinomias non haesit, multo minus circa alias difficultates innumeras in jure passim occurrentes; in terminis Philosophiae civilis variaeque eruditionis collatae cum Jurisprudentia se continuit. De cetero plures sunt, cum quibus amico modestoque certamine, Nostro confligendum fuit, quorum etiam catalogum doctissimus Filius adjecit. Praecipui tamen censores sunt, Amesius Theologus, leges Romanas iniquitatis passim insimulans, Antonius Faber, Antonius Matthaeus senior ejusque discipulus Wissenbachius, nec non Autumnus &Groenevvegius, quorum adeo censuras frequenter censura sua excepit Noster Qualem autem in hoc certamine se gesserit, merita jam praestita notumque animi robur, ac eruditio in hoc literarum genere plane singularis, facile ostendunt. Quo tamen hac de re amplius constet, specimina quaedam, non quidem anxie conquisita, sed prout illa sucturrent, adjiciemus. Circa definitionem Justitiae l. 10. de J. &J.