# Acta eruditorum 1700 166

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/166

Heic veteres Jurisperitos magno conatu nugas egisse censet Autumnus, cumque hodie non faciamus altos & obscuros quaestionum sinus, ideo istos juris apices & subtilitates a judicibus non admitti, usumque, quo ventri curator detur, in tempus nascendi omnia jura ei integra reserventur, nec ante familiae herciscundae judicium habeat locum, alimentis tantum superstiti pro qualitate personarum & modo facultatum assignatis esse humaniorem amplius existimat. Verum si filius nolit aut non possit expectare, sed praesentis egeat pecuniae, forte mercator in articulo fidei asserendae constitutus, nec aliter fortunas sustinere queat suas, an postumi jus incertum ipsius petitionem penitus eludere poterit? Non videtur hoc verisimile; ergo remedium juris civilis adhuc habebit usum: sic censuram elidit Noster. In I. 5. §. 1. de rei vindic. existimat Ulpimus, plumbum & argentum diduci posse, as & aurum non posse, quod ultimum falsum esse creditur, cum viaquae chrysulcae aes & aurum separari queat. Huic censurae amovendae Molinaeus, notabili diligentia, artifices metallarios & monetales consuluit, ac ab iis didicit, quod aes & aurum separari quidem possit, non vero per aquam chrysulcam, ut censores putabant, sed per ignem; hoc tamen adhibito debiliora metalla, ut plumbum & aes, valde consumi addit, nisi aurum aeri mixtum artifices includant cuidam cemento, e lateribus contusis & medicatis cum argilla facto, sed hoc tanto sumtu constare, ut magis expediat, aurum per ignem, amisso aere, purgari. Atque inderjam explicat Ulpianum, quod is negans aurum ab aere separari posse, non intelligat separationem chymicam, sed utilem atque civilem ad effectum divisionis, quam aes & aurum non capere, cum aes pereat seu materia seu pretio, secundum illa docet. Caeterum hac Molinaei opera nondum satis a crisi esse vindicatum Ulpianum, Noster censet, cum ille non ostenderit, quod aes ab auro difficilius quam argentum a plumbo separetur, in quo tamen cardo negotii vertitur; hinc etiam Ulpianum censuram vel emendationem vix effugere posse concedit. In I 36.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
