Latin
MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 167
Unproofread scanNot analysed yet
fam. erc. Paulus pronunciat, ab eo qui per errorem pro coherede fuerit habitus, post rem judicatam, cognito errore, nihil repeti posse; quod Pauli effatum durum &iniquum cum aliis, tum praecipue Autumno videtur, existimanti secus hodie secundum aequitatis rationem servari. Enimvero sicut praxis contraria, quam hic laudat, dubia est, cum a Senatu Lutetia-Parisino, praeside Brissonio, secundum Pauli opinionem sit judicatum, Jacobo Chezellio Advocato integrum hunc textum in Curia recitante: ita effatum Pauli ab iniquitate quoque absolvit Consultissimus Vindex, cum damnum, quod actor sentit, suae imprudentiae imputare debeat, dum in exploranda adversarii conditione ante rem judicatam non fuit solertior. Interim concedit, adversarium in foro conscientiae non esse satis tutum; hinc a sententia Brunnemanni Evangelicam denunciationem vel restitutionem in integrum concedentis, non valde alienus est. Eunomiam I. fin. pr. de exerc. action. qua creditori, qui magistro navis ad navem reficiendam, pecuniam crediderat, actio non aliter contra dominum praeponentem conceditur, quam si navis in eo statu, ut reficeretur, fuisse ostendatur, nec multo plus, quam refectio requirebat creditum sit, contra censuram Autumni, nimis crude exercitorem ad omnia facta magistri praestanda obligatum contendentis, egregie tuetur Noster. Circa l. 9. §. 7. de pecul. vindicat jus Romanum a prava illa sententia, quae autophoniam approbat, quaeque ex doctrina Stoicorum Romanis] Ctis adhaerere, cum aliis, tum imprimis Wissenbachio creditur, ostendendo, non alio sensu Romanos asserere, licere servis naturaliter in corpus suum saevire, quam ad effectum negandi debiti, domino competentis, ac in praejudicium caeterorum creditorum e peculio deducendi. Oppidodurum videtur, quod scribit Arcadius seu Charisius in l. 21. §2. de testib. testimonio testis harenarii vel similis persona sine tormentis credendum non esse; cum enim tormentorum usus vix quoad ipsos delinquentes defendi queat, omnem utique humanitatem excedere, ac quamvis barbariem aut immanitatem superare videtur, testes, testimonium non recusantes, nec falsi convictos, tormentis subjicere. Sed Vindex noster excipit, nonnisi de personis vilissimis, improbatae professionis ac prostituti pudoris id esse constitutum, atque ita Eunomiam etiam hac in parte satis tuetur. In l. 34. §. 2. de R. N. matrimonium inter comprivignos licitum pronunciatur, etsi fratrem communem, ex novo parentum matrimonio susceptum, habeant. At negare legem Dei Levit. 18. vers. 11.