# Acta eruditorum 1700 168

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/168

opponit Anton. Matthaei, idque se omnium primum ex novis versioniIn eandem senbus Tremellii, Junii & Fiscatoris observasse, addit. tentiam fere concedit ejus discipulus Wissenbachius, sed autoritate Noster invenJohannis Cocceji commotus, pedem inde retrahit. tionem suam Matthaeo relinquit, eum vero rationes sufficientes, ob quas a communi sententia discedendum sit, non attulisse censet. Atque in hac lege desinunt Vindiciae eruditissimi Huberi, quae uti juris Romani cultoribus non possunt non esse gratissimae, cum divitem textuum varia ratione vindicatorum thesaurum exhibeant: ita optandum esset, ut Hubero coepta perficere, ac Eunomiam per omnis juris Romani partes ostendere licuisset. Sed aliud visum est supremo rerum Arbitro, qui eundem, dum annum quinquagesimum nonum ageret, ex hac vita excedere jussit. Vetat vita brevis spes inchoare longas. Ipse Autor alium, quam optabat, quamque juris cultores vellent, coeptis suis exitum praesagiit, humanitate ac senio ingruente, pro praesagio illo velut intercedentibus. Ominosa vox est Nostri in prooemio: Hoc quidem longius opus est, forte serius inchoatum, quam ut aliis occupato, hac aetate, quae superesse queat, absolvendi spes sit, quod quidem in Dei manu situm est. A Pandectis initium faciemus, simulque in Institutionibus, si qua occurrent peculiaria, complectemur. Ita futurum est, ut totum artis systema vindicatum habeamus. De Codice & Novellis deinde videbimus, si videndi facultas erit & fata Deusque sinent. Cum tertiam Eunomiae partem in lib. 19. clauderet, ac novam exercitationem, numero trigesimam, ac partis quartae ingressum aperturam moliretur, mors florentissimi Juvenis, qui defensionem susceperat, consilia aliquo modo turbavit, a Nostro vero haec elicuit pag. 622. Quae res aurem mihi vellit, duo de sexagesimum implenti annum (quam aetatem meorum nemo Praeceptorum attigit) quam vana spes foret, si hunc laborem Eunomicum ad finem Institutionum & Pandectarum, nedum ad omnes Justiniani libros, absolutum iri confiderem. Quam bene autem Huberus vitam hanc exegerit, de re publica & literaria meruerit, ac tandem mortales deposuerit exuvias; id doctissima oratione funebri operi huic postumo adjuncta, facunde exposuit maxime Reverendus Campegius Vitringa, SS. Theolog. & Histor. Sacrar. Professor, Nostro, dum viveret, conjunctissimus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
