# Acta eruditorum 1700 169

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/169

Nihil vulgare fuit in Hubero, sed in eo ornando natura, ars & fortuna velut certarunt; siquidem illa ingenium acre & magnum largita erat, ista idem indefesso studio excoluit, haec vero ejus occupandi egregiam suppeditavit occasionem. Anno vigesimo primo Doctoris gradum Heidelbergae capessivit, ac eodem tempore absens Historiarum & Eloquentiae Professor, in Academia patria Franequerana, designatus est. Commoda Juventutis incredibili zelo promovit, ut aliquando omnes diei horas a matutina sexta ad vespertinam octavam (sola undecima prandii excepta) privatis publicisque exercitiis seu collegiis, quae vocant, impenderit. Anno vigesimo quarto Rector Academiae creatus est. Abhinc primariam juris Professiosem sustinuit; vocationem ad jus in Academia Lugduno-Batava docendum, amore patriae bis recusavit. Ab Academia in supremam Frisiae Curiam Juridicam evectus est; ab hac, triennio exacto, in illam denuo translatus, ut ibidem cum titulo Ex Senatoris, a publicis lectionum exercitiis liber, honoris causa ageret, accepto annuobis mille Carolinorum stipendio, & primo in Senatu a Rectore loco. Atque in ista functione, postquam doctissimis varii generis scriptis immortalitatem meruerat, ex vomica pulmonum, stagnante acri humore producta, cum febris quartana, in ingravescente aetate gravioris ut plurimum tempestatis praesaga, praelusisset, obiit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
