Latin
ECLAIRCISSEMENT DONNE A MONSEIGNEUR LE DUC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 170
Unproofread scanNot analysed yet
Um historiam Edicti ab Imperatore Sinensi in gratiam religionis Christianae promulgati, a Carolo Gobieno scriptam, mense Nov. anni 1699 recenseremus, nos de controversia, quae de cultu Confucii &defunctorum Jesuitas inter &Dominicanos agitatur, alibi exposituros, polliciti sumus. Promissorum itaque memores, huncce ejusdem Gobieni libellum priori subjunctum exhibemus, summam rei secundum Jesuitarum mentem ex eo paucis commemoraturi. Cum gens Sinensium rituum &ceremoniarum sit observantissima, adeo ut publica auctoritate apud eos conscripti sint libri leges ®ulas rituum &ceremoniarum exhibentes, Jesuitis, u Auctori credimus, nihil magis unquam curae cordique fuit, quam in istis ceremoniis ac ritibus illud, quod superstitionem &idololatriam redolet, diligenter secernere ab iis, quae ad morum tantum civilitatem &elegantiam comparata esse videri poterant. Hoc enim prudentiae requirere videbantur leges, ne omnes promiscue approbando ceremonias, superstitioni &idololatriae apud neophytos suos locum concederent, aut omnes promiscue prohibendo, plurimos a fide Christiana consilioque eam amplectendi deterrerent. Quod itaque ad cultum Confucii attinet, is itidem certis ritibus &ceremoniis apud Sinenses absolvitur. Nimirum, cum memoria ejus apud omnes in magna sit veneratione, quoties honorem legibus praescriptum illi exhibere volunt, coram tabula quadam cui nomen ejus est inscriptum, &quae mensae una cum accensis cereis, &acerris adorariis imposita est, se prosternunt, terramque novem vicibus capite quatiunt. Id quidem saepius fit, sed magno cumprimis apparatu cultus Gonfucii bis per annum peragitur, vere scilicet &autumno, cui cum neutiquam interesse omnes debeant, Missionarios quoque prohibuisse, ne Christiani hisce solennitatibus interessent, Auctor memorat. Sed non minori ceremoniarum apparatu pietatem suam erga defunctos, praesertim liberi erga parentes testantur. Id autem, uti Auctor observat, non fit una ratione. Primo priusquam sepelitur corpus defuncti, in conclaui patentiori exponitur, &in mensa aut imago defuncti, aut tabula cui nomen ejus inscriptum est, collocatur, additis floribus, suffimentis, &accensis cereis. Qui ergo dolorem suum ob mortem defuncti testari volunt, accedunt, se coram ista imagine aut tabula prosternunt, terramque fronte percutiunt, incensisque suffimentis cereisque oblatis, discedunt.