Latin
ECLAIRCISSEMENT DONNE A MONSEIGNEUR LE DUC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 172
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hisce alia testimonia in contrarium non minori copia jam pridem a Jesuitis esse opposita. Jesuitis tamen hic potius credendum esse, quam Dominicanis, Noster putat, eo quod, ob varias quas affert rationes, sententiae &opiniones Sinensium non possint non illis magis perspectae esse, quam his. Accedere, quod nonnulli ex his ipsis, qui Jesuitas hoc nomine damnarint, more tamen Sinensium, iisdem ritibus &ceremoniis fuerint defuncti; id quod ne frustra asseruisse videatur, Franciscum Varonem Dominicanum hisce Sinensium ritibus utentem in medium producit. Sed praecipuum tamen causae suae praesidium in eo quaerit, quod plurimi iique praecipui &doctiores ex ipsis Dominicanis, Jesuitarum praxin &sententiam suo calculo comprobarint, evidentissimo argumento, hisce omnibus exploratum fuisse, ceremonias istas &ritus a cultu religioso quam longissime abesse. Praecipui inter hos sunt Gregorius Lopez, Missionarius ac postea Episcopus Basilitanus &Vicarius Apostolicus, Johannes de Paz Manilae in Dominicanorum collegio Theologiae Professor, &Dominicus Sarpetri Missionarius, quos omnes magnis elogiis in coelum evehit, &productis prolixe illorum testimoniis nihil eorum, quae ad auctoritatem &pondus illis conciliandum pertinent, praetermittit. Ast de Dominico Navaretta Dominicanorum Superiori non aeque praeclare sentit, suaque inconstantia eum promeruisse putat, nemo ut illi adhibeat fidem, quoties contra Jesuitas disserit. Initio namque eorum quidem, qui Jesuitis se opponebant, strenue defendisse partes: postea autem edita solenni ad Antonium de Govea Jesuitarum in Sina Vice Provincialem declaratione professum esse, se Jesuitarum hoc in negotio sententiam suo plane comprobare calculo: ast rursus, cum in Europam revertisset, edito amplissimo opere sententiam Jesuitarum impugnasse, eoque tantam apud suos iniisse gratiam, ut vel hoc nomine Illustrissimi titulo passim ab iis condecoretur. Haec summa est eorum, quae pro Jesuitis Noster in medium affert.