Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gobieni hac super re declarationem exhibente, unicuique utcunque constare potest. Sed opportune admodum ad manus nostras venit haec, quam nunc sistimus, Historia Cultus Sinensium, seu collectio variorum scriptorum de Cultibus Sinarum inter Vicarios Apostolicos Gallos aliosque Missionarios, &Patres Societatis Jesu controversis, Innocentio XII Pontifici Maximo, &Congregationi Cardinalium dirimendae huic causae praepositorum, oblatorum. Ex ea enim, quae Dominicanorum ceterorumque Missionariorum, a Jesuitis dissentientium, hac de re sit sententia, quibusve rationibus &argumentis eam tueantur, cognoscere licet. Atque hoc ut intelligatur, dabimus in hac recensione cumprimis operam. Viam autem hic nobis monstrat Nicolaus Charmot, cujus Notae in Observationes a Patribus Societatis Jesu in Mandatum Domini Maigrot Vicarii Apostolici &Episcopi Cononensis electi, sacrae Congregationi sancti Officii exhibitas, conscriptae, primo loco hic comparent, &praecipuam libri hujus partem absolvunt. Huic itaque si adhibenda fides, Jesuitae id unice agunt, ut quaestionem facti confundant cum quaestione juris, cum tamen modo de illa prius rite constet, de hac non possit ullum facile superesse dubium. Initio itaque, quo pacto iste cultus Sinensium, de quo disceptatur, se habeat, accurate exponit. Nimirum, quod ad cultum progenitorum jam defunctorum attinet, observat, Sinis praesertim litterariae sectae in more positum esse, parentes &avos defunctos usque ad quartum gradum, praecipuo cultu, tum publice, tum privatim, venerari. De dicatas itaque illis esse aedes sacras, in quibus collocatae sint tabellae ex ligno castaneo, certisque dimensionibus confectae, cubitalibus literis sic inscriptae: Thronus seu Sedes Animae vel Spiritus N. N. apposito cujusque nomine &dignitate.