# Acta eruditorum 1700 175

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/175

Sed addit porro, praeter has solennes oblationes, quae vere & autumno peragantur, saepe saepius Sinas ad easdem aedes se conferre, praesertim in novilunio ac plenilunio singulorum mensium, ibique progenitorum tabellas ter aut quater genuiflexionibus profundisque usque ad terram totius corporis inclinationibus venerari, cereos accendere, thura & odores cremare, flores quoque fructus & legumina, aliosque cibos offerre. Eos autem qui tenuioris sunt fortunae, ut in progenitorum honorem ejusmodi aedes extruere illorumque memoriae dedicare nequeant, easdem oblationes & ceremonias ad eorum sepulcra, aut in privatis aedibus, minori cum solennitate & apparatu peragere. Servare namque omnes domi progenitorum suorum tabellas, easque frequenter genuflexionibus, odorum suffitu & fructuum ac ciborum oblationibus venerari. Quod autem ad Confucii cultum attinet, in singulis urbibus aedem sacram memoriae ejus consecratam, prope gymnasium seu ludum literarium constitutam, conspici Auctor memorat. In ea, docente Auctore, collocata est tabella, cum hac inscriptione aurcis literis exarata: Thronus seu Sedes Animae sanctissimi & superexcellentissimi Protomagistri Confucii. Ceterum bis in anno, aequinoctio scilicet veris & autumni, omnes Literati ad has aedes conveniunt, ut Confucium tanquam communem Magistrum, ac Sinicae Philoso. phiae parentem, oblatione solenni venerentur. Praecipuus Mandarinus seu urbis Gubernator Sacerdotis officio fungitur, adjunctis aliis Literatis, qui Diaconi, Subdiaconi, Magistri ceremoniarum atque Acolythorum partes obeunt. Cetera eodem fere modo ut in oblationibus, quas in progenitorum suorum honorem instituunt, peraguntur. Post aliquot enim dierum jejunium & abstinentiam a thoro conjugali, pridie aequinoctii oryzam aliaque legumina, & fructus terrae Confucio offerendos in aula praeparant: in area vero templi Mandarinus, qui Sacerdotis munere fungitur, supra mensam cereis accensis, impositis prunis thus aliosque odores cremat, deinde porcum, capram aliave animalia postridie immolanda, more consueto, immisso scilicet in aures vino calido, probat: porcum autem sic electum, antequam mactetur, prono corpore salutat, & rursus a laniis mactatum eodem modo veneratur. Tum raduntur pili, & cum intestinis & sanguine in posterum diem servantur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
