# Acta eruditorum 1700 179

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/179

His repugnapugnat Charmotus, tum alias ob rationes, tum maxime quod Sinae in ea sint opinione, animam defuncti invitatam oblationibus & precibus in eam tabellam advenite, ibique assistere, ut fruatur odoribus, aliisque eduliis sibi oblatis; unde rursus constet, tabellarum ejusmodi usum esse plane superstitiosum. Rursus & de nominibus Xangti, hoc est, supremus Imperator, & Tien, hoc est, coelum, an adhibenda sint apud Sinas, ad significandum Deum optimum maximum, disputatur. Et ad nomen Xangti quidem quod attinet, licet de ejus usu ipsi Jesuitae inter se non conveniant, fuisse tamen ait Auctor, qui Maigroto vitio verterint, quod Christianos eo ad verum Deum significandum uti noluerit. Eosdem pro sua sententia hoc afferre, quod veteres Sinenses, veri Dei notitia imbuti, ea voce ad verum Deum designandum usi sint: sed hoc ipso parum eos proficere, cum apud recentiores communi omnium consensu per Xangti intelligatur coelum materiale, seu efficiens quaedam ejus virtus; quam Li vel Taikie appellitent, de veris autem spiritibus & animarum immortalitate altum apud eos sit silentium. Atque talem notionem cum hodie Sinenses voci huic alligent, periculosum sane esse, permittere, ut ea ad verum Deum designandum utantur. Excipere quidem Jesuitas dicit, hodie multos in Sina esse Litteratos, qui veri Numinis notitia imbuti sint, quibus etiam ipse Imperator Litteratorum in hoc regno princeps, annumerandus sit. Hoc tamen rursus Noster abnuit, asseritque Litteratos Sinenses ita de principio hujus universi philosophari, ut facile inde colligatur, eos nullum principium immateriale admittere; & recta ad Atheismum eorum doNeque ipsum Imperatorem modernum Sinarum ctrinam ducere. Camhi se excipere, quippe qui nonnullos de Sinica philosophia libros composuerit, in quibus de coelo & subtilissima ejus parte, quam Li vel Taikie vocent, eodem prorsus modo disputet, ac reliqui Sinensium philosophi recentiores disputare soleant, ita ut non minus quam illi Atheus esse videatur, hoc est, alienus ab agnoscenda substantia aliqua spirituali, omnis materiae & corporis experte. Haec & alia contra vocabulum Xangti disputat. De vocabulo Tien rem adhuc clariorem esse putat. Quemadmodum enim Xangti, quicquid in astris aliisque corporibus coelestibus subtilius nobiliusque est, indicat, ita voxi Tien coelum in genere, id est, omnes globos coelestes omniaque astra significat: unde concludit, iisdem rationibus, quibus probatum est, vocem Xangti non posse adhiberi ad significandum verum Deum, multo magis evinci posse, vocem Tien ad eum designandum non esse usurpandam. Facile hinc intelligere licet, quo pacto Maigrotum tabellas, quibus inscriptum est: King Tien, hoc est, coelum colito, apud Sinenses valde frequentes, itidem ceu superstitiosas rejicientem, contra Jesuitas defendat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
