Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 180
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde hoc saltem addimus, eum acriter reprehendere Jesuitas, quod ejusmodi tabellas ad favorem Imperatoris captandum in templis suspenderint. Nam licet Imperator forte &nonnulli Mandarini Jesuitis in familiari congressu dixerint, se per vocem Tien Dominum coeli ac terrae intelligere, hoc tamen ad significationem vocis semel receptam mutandam, non sufficere. Sed ex hactenus allatis, quae rei summa sit, jam intelligitur: &hanc solum indicare, juxta instituti nostri leges, nobis constitutum fuit. JOANNIS HARDUINI SOCIETATIS JESU PRESBTTERI, Chronologia Veteris Testamenti ad Vulgatam Versionem exacta &nummis antiquis illustrata. Parisiis, apud Joannem Boudot, 1699. 4. Plag. 41. Ontexendae Veteris Testamenti chronologiae difficultatem vel ex profanorum Scriptorum varietate, inscitia, perpetuaque inter se pugna ac dissensione oriri, vel ex codicum Graecorum Veteris Testamenti a Latinis atque Hebraeis in ipsis annorum notis obvia discrepantia incredibili, enasci autumans celeberrimus Harduinus, scopulum utrumque sic evitare annisus est, ut in praesenti lucubratione, qua Chronologiam Veteris Testamenti sacram in ordinem redigere allaboravit, e Scriptoribus antiquis testes in medium adduxerit Herodotum nonnisi Pliniumque, &praeterea solius Vulgatae Versionis auctoritatem sectatus fuerit. Etenim cum Herodoti Pliniique narratione, &cum ea descriptione temporum, quam illi instituerint, mirifice ait congruere, quae sacrae literae prodiderint: unde caeteris Scriptoribus interim valere jussis, sive quod sint omnes Herodoto posteriores, sive quod longe minus accurati sint, sive demum, quod nonnullos eorum meros esse fabulatores propemodum in confesso sit apud Eruditos, ideo duobus istis unice stare consultum ratus est. Vulgatam vero versionem merito sacram &authenticam vocari innuit a Tridentina Synodo, hoc est, ut eruditi viri &catholici interpretentur, omnino in sententiis congruentem cum primigenia Scriptura, cui proinde eadem habenda sit fides, atque ipsi exemplari, si adesset, Θεοπνεύστου scriptoris manu exarato.