# Acta eruditorum 1700 182

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/182

Fundamenti igitur in locum hoc substernit, quod annus ab ipsis rerum primordiis Lunaris fuerit, & Solari per intercalationem mensis unius subinde exaequatus, quodque mundus autumno fuerit conditus, anno ante Christum natum 4004, die, qui nunc audiat Octobris vigesimus tertius, feria prima, quae a Christianis Dominica dicatur. Diluvium terram universam inundasse ait anno Mundi 1656, ante Christum 2349 Periodi Julianae, ac ingressum quidem Noachi in arcam ad diem istius anni vigesimum primum mensis Maji, egressum vero ad decimum sextum Junii anni subsequentis 1657 refert, ac Noachum adeo per dies omnino 394, hoc est, annum unum embolimaeum ordinarium (qualis fuerit annus diluvii,) cum diebus decem in arca commoratum asserit. Dum periocham a diluvio ad Abrahamum usque persequitur, Cainanem a Mose praetermissum, ast a Luca insertum memorat, & Mosen opinatur voluisse Arphaxadi & Cainanis incontinentiam latere Hebraeos suos, quandoquidem eorum alter anno decimo octavo, & alter anno decimo septimo, contra caeterorum Patriarcharum morem, filium procrearit. autem scite occultari alterutrius suppresso nomine, nullo historiae & chronologiae detrimento. Dici enim vere potuisse, anno Arphaxadi 35 genitum esse Sale, Cainane praetermisso, quandoquidem more loquendi sacris literis non inusitato, saepius de avo dicatur quod nepotem genuerit. Lucam econtra commode Gainanem appellare, quippe cum Historicum ageret, neque commemoraret, quo quisque parentum anno liberos genuerit. Confusionem linguarum & divisionem terrae factam statuit anno post diluvium centesimo primo, in ortu Phaleg. Abrahamum anno Thare 138 genitum affirmat, & ab eo ad exodum usque annos 430 praevia Scriptura numerat. Jacobum moriturum annos natum 147 adventum Christi praedixisse Gen. XLIX, 10; quod vaticinium tunc expletum fuerit, cum post Archelai obitum auferri penitus sceptrum de Juda contigerit, ac deinceps Judaea, Augusti facta provincia, Praesides tantum inferioresque Magistratus a Caesare habuerit. Pharaonis quae occurrit in Genesi Exodoque mentio, Autorem admonet, ut de Aegypti Regibus pauca dicat. Ubi quidem invehitur in eos, qui ex indiculis Regum Aegyptiorum vulgaribus vetustiorem mundi aetatem conentur asserere, desertoque parente Historiae, Herodoto, by Goc MENSIS APRILIS A. MDCC. to, fundum ita uberiorem subministrent cudendis novis fabulis, & hypothesibus suis annorum quinquies sexiesve mille & amplius ante Christum natum stabiliendis. At enim vero linguam fuisse Aegypti peculiarem, cum ex Scriptura Hebraea constare dicit, tum ex vulgato Interprete.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
