Latin
HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 184
Unproofread scanNot analysed yet
Quando Roboam in Sacris quadraginta &unius anni dicatur, cum regnare coepisset, sensum dictorum esse ait hunc: annus hic erat quadragesimus primus decurrens a senis amplius mensibus aerae Salomoniacae, sive ex quo Salomon, Roboami pater, jubente Davide in Regem unctus fuerit. Certe adolescentem fuisse Roboamum, cum regni habenas suscepit, conceptis verbis Scripturam 3. Reg. XII, 8 &2. Par. X, 8 affirmare, cui profecto mos haud sit, appellare adolescentem aut juvenem, qui sit natus annos amplius quadraginta. Bellum non fuisse ad tricesimum usque quintum annum regni Asa, 2. Par. XV, 29e0 sensu memorari statuit, ut intelligatur trigesimus quintus annus familiae, quae in Juda regnavit, ex quo discidium factum fuerat Israelis, &cujus familiae principem tunc Asa egerit. Sic plane in Commodi Imp. nummis Graecis in Aegypto cusis, non annos ipsius imperii signari, sed familiae Aureliae, a M. Aurelio, patre ipsius. Quare primus Commodi annus notetur vigesimus, atque ita deinceps. Fuisse scilicet illum morem Orientalium, ut Aeram inchoarent ab exortu Principis alicujus, qui de ipsis esset optime meritus, eamque producerent, quam diutissime liceret, donec alius majore beneficio priorit recordationem deleret. Posteaquam de Regibus Judae aliis disseruit, primum Assyriorum Regem in Sacris literis allegatum intro ducit, aui nomen fuerit Phul. Antea istos nuncupatos modo ait Reges Ninive, ditione scilicet Niniviticum agrum tenuemve toparchiam vix excedente; id quod ex eo praeterea conjicit, quod ante hoc tempus nullus Rex Assyriorum Hebraeos bello appetierit; unde argumento sat perspicuo constet, nullam adhuc Regibus Ninive amplificandi imperii aut opum congerendarum libidinem familiarem fuisse.