# Acta eruditorum 1700 185

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA CULTUS SINENSIUM, SEU VARIA SCRIPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/185

Singularis est, quam de nominibus Regum Assyriorum, rum, quae in Canone sive Ptolomaei sive Theonis circumferantur, fovet sententia, dum ex literis Hebraicarum radicum, nulla prorsus immutata, nulla detracta vel adjecta, vocabula compingenda, & paria deinde inter se copulanda, ac sententiam denique exprimendam dicit, quae Christum Servatorem sive Deum & hominem, sive olim patientem atque in fine mundi judicem, cum antithesi repraesentet. Ita enim v. g. nomen Nabonassarus compositum putat ex pe) nunc, Nvenit, t) custodire, servare: Nadius ex 7179, elongare, vel (1), expellere, ejicere. Unde sententia sit: Qui nuncvenit servare, hic est, qui expellet. Venit enim filius hominis quaerere & salvum facere, quod perierat. Luc. XIX, 10. At idem in judicio impios expellet foras, Luc. XIII, 28, dicetque: discedite a me maledicti in ignem aeternum, Matth. XXV, 41. Ita nomen Mardocempadus compositum ait ex W moeror, (07 atterere, Dy cum, dum, III liberare, redimere. Nomen Arcianus ex JN sanitas, & 3 Dominus. Unde sententia utriusque vocabuli simul conjuncti haec sit: qui moerore atteritur, dum redimit, hic est, qui sanat, Dominus. Belibus fieri ex Tria rejicere, fastidire, aversari: & NZNvelle, acquiescere. Apronadius ex 7θf) erubescere, confundi, N) ipse, & YYV elongare, vel ND ejicere, repellere. Sententia: qui repudiari voluit, hic eos a se repellet, qui eum erubuerint. Ex Vx7 transfigi, & 770 festinare, fieri Rigebelus. Ex uvz palpare, contrectare, & in Benoni Piel, &O qui valde contrectat, EN verbum; & T conterere, fieri Megessimordacus. Sententiam ex utroque vocabulo istam esse: qui transfigi seu crucifigi festinavit, hic eos, qui manus injecerunt in ipsum, verbo conteret. Quaerit autem? cur in isto Regum Assyriorum indiculo non apparcant omnino ii, quos sacrae literae commemorent, quales sint Sennacherib, Salmanasar, Asarhaddon, Sargon, Asenaphar, Nabuchodonosor uterque, Evilmerodach, Balthassari, Nitocris Herodoti, Labyniti duo, aut Plinii Horus, cum hi tamen eò aevo vixerint, quod Nabonassaro ejusque successoribus detur? & respondet, non aliam id ob rationem fieri, nisi quod non sint haec Assyriaca nomina ad concinnandas similes de Christo sententias idonea, nec referri saltem pleraque possint ad radices Hebraeas. Assar Haddon sive Asarhaddon, Rex Assur, Sardanapalus ipsi videtur, Nini Rex seu Ninives. Cerro cum Asarhaddon ex duabus conflata vox una sit, nempe ex OPe & 57 utriusque vocis detracta priore litera dici Sardon sive Sardan, cui deinde vocabulo Graeci adjecerint alterum, ἀπαλὸς, mollis, quoniam Assyrii molles, unde & luxus Assyrius in proverbium abierit. Quibusdam interjectis aliis Pascha a Josia celebratum, cujus mentio fiat 2. Reg. XXIII, 22 incidisse ait in diem mensis decimum quintum in Sabbatum, & nostrum 26 Aprilis. Initium LXX hebdomadum Danielis derivandum ait ab Olympiade 46, V. C.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
