# Acta eruditorum 1700 190

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/190

norint, non posse characterem illum incidere in annum alium, nisi trigesimum secundum Julianum, qui Christi mortem antecesserit. Quae deinceps de supremo Christi paschate commentatur, fusius jam ex peculiari libro, quem de hac ipsa materia conscripsit Autor, quondam repetiimus in Actorum nostrorum Supplem. T. II. p. 395 sque quorsum B. L. ablegamus. Sicut autem historiam regiminis Politici, quod Christo in his terris agente viguit, ex nummis inde ab isto aevo superstitibus diligenter illustrat; ita parili industria ad annum usque Christi septuagesimum progreditur, ac subinde praeter alia Actuum quoque Apostolicorum loca nonnulla dilucidare annititur. LIBRI NOVI. Magnum Oecumenicum Constantiense Concilium de Universali Ecclesiae Reformatione, Unione & Fide, VI Tomis comprehensum. Serenissimi Brunsuicensium Ducis, RUDOLPHI AUGUSTI, auspiciis ex ingenti antiquissimorum & fide dignissimorum MSCtorum mole diligentissime erutum ac recensitum, multisque figuris aeneis exornatum, opera & labore Hermanni von der Hacdti Coenobii Mariabergensis Praepositi & Academiae Juliae Professoris. Francofurti & Lipsia in officina Christiani Genschii, 1700. fol. N. V. ACTA ERUDITORUM, Publicata Lipsiae Calendis Maji, Anno M DCC.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
