# Acta eruditorum 1700 197

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/197

Plurima passim insperguntur notatu digna, sed indicare nunc solum placet pro Historia Literaria, observante Wallisio ex MSto Oxoniensi Bibliothecae Savilianae a se illato, Cardinalem de Cusa (quod nomen ei datum apatria in Dioecesi Trevirensi) & post eum Carolum Bovillum, jam considerasse lineam, quam hodie Cycloidem appellamus. Vid. p. 655. 677. Leibnitius Wallisium aliquoties hortatus est ad aliqua edenda, quibus Ars Cryptolytica augeretur; unde permoveri sese passus est, ut specimen insigne daret p. 659, seqq. sed suppressa indagatione. Itaque eum porro rogat Leibnitius, ut licet res certis Artis praeceptis comprehendi non possit, ipsa tamen inquisitionis vestigia in exemplis exhibeat; id enim sufficere ad lucem aliis praebendam. Tandem Epistola Clariss. Flamsteedii ad Walli. sium scripta 20 Decemb. 1698 collectionem claudit, qua narrat, quomodo per observationes stellae Polaris & Sirii, in observatorio Regio Grenovicensi per septem annos continuos factas, tandem deprehenderit, orbis annui parallaxin esse sensibilem, & quod apparens diameter circuli, quem circa polum describit ea stella, major sit mensibus Septembri & Majo, quam in mense Decembri, uno minuto circiter. Sed omnia clarius apparitura esse edito Catalogo Fixarum, quem prae manibus habeat, & cui suppetias expectet; quas ut quamprimum pro nobilissimae scientiae incremento obtineat Vir egregius, ex animo optamus. Quemadmodum & inclyto Wallisio vires precamur, ut quartum adhuc Tomum absolvere, iisque Cryptolyticas indagationes sane admirandas inserere possit. Subjicimus quosdam errores, in nominibus propriis potissimum aliisque nonnullis locis, a descriptore Epistolarum antiquarum Leibnitianarum commissos. P. 617, Ep. 2, §. exemplum, pro lassam, lege lassavi. P. 619, Ep. 4. §. ais, pro Parium. I. Parrium. P. 620, ead. Epist. §. Robervallius, pro Gererius. I. Pererius. P. eadem, Ep. 5. §. Elementa Robervalliana, pro Brotius. I. Buotius. Ibid. §. Elementa Mathematica, pro eritve, l. egitve. P. 621, ead. Epist. §. Cartesianis, pro si intelligi possit, I. sive intelligi possit. Ibid. §. sed ut tibi, pro non invenio, I. non multum invenio. Ibid. pro longe alias, I. longe aliter. Ibid. pro instituti patebit, I. inspicienti patebit. P. 622, ibid. pro recepisse, I. reperisse. P. 633, ep. 7, fin. pro Tabellione, I. Tabellario. Videtur & p. 649, Ep. 10, aliquid mendi esse in calculo, praesertim §. sit jam; sed id corrigere non vacavit, & post methodum Leibnitianam hodie clarius expositam, ab unoquoque ejus intelligente poterit defectus suppleri.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
