# Acta eruditorum 1700 199

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/199

Sed ipsa Viri verba ostendunt, nihil aliud habere, quo se laesum putet, quam quod non fuit nominatus inter eos, aquibus solutio problematis de linea brevissimi descensus a Domino Johanne Bernoullio propositi data fuit; aut qui similis argumenti speciminibus effecerant, ut judicari posset, facile daturos fuisse, si animum illuc adjecissent. Sed qui potuit nominari, cum ipse scribere sustineat, se non fuisse dignatum edere aliquid eorum, quae in hoc inquisitionis genere habebat. Ita enim loquitur pag. 5: Ejusmodi problemata, quamvis a me non semel soluta, verbi gratia circa catenariam, velariam, harumque linearum identitatem, curvam descensus aequabilis &c. magnopere semper aversatus sum, neque solutiones meas publicis scriptis unquam dignatus sum exponere. Nobis ergo ignoscenda fuit nostra de progressibus ejus ignorantia. Videtur deinde publicam causam agere velle, accusatque (dicta pag. 5) nos affectati Principatus in Mathematicis, & tantum non Ostracismum nobis minatur. Sed hic profecto possem Apologia supersedere, & judicium lectoribus committere, cum non unus ex viris praeclaris, nuperque doctissimus Dominus Johannes Christophorus Sturmius, publice modestiam meam commendarit: tantum interest, quo res animo spectentur, tranquillo, an fluctibus quibusdam agitato. Sed argumenta tamen videamus, quibus reus peragor. Duo affert: primum proponendorum problematum, quam vocat luxuriem; deinde existimationis atque ordinis, velut ex solio Mathematico, singulis Geometris factam distributionem. Utrique satisfaciam, non tam mea causa, quam utilitatis publicae, ne mos problemata pulchra vel utilia proponendi, & eos, qui labores suos praeclaros impertiti sunt, publice laudandi, sub odiosis nominibus graducatur. Itaque quod primum attinet, constat iis, quibus nota est Historia nostri temporis literaria, magnam incrementorum scientiae partem problematum propositioni deberi: idemque in futurum licet augurari, si scilicet problemata nondum sint in potestate receptae analyseos. Ita enim discitur, quae desiderata ad perfectionem artis supersint, simulque ingenia ad augmenta scientiarum animantur. Certe ut olim Cycloidem, ita nuper Catenariam plurimum profuisse constat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
