Latin
SACRA SCRIPTURA UBIQUE SIBI CONSTANS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 20
Unproofread scanNot analysed yet
Mox tamen eos inter se conciliat, &Apostolum ad principatum modo respexisse dicit, cujus ratione mulier imaginem Dei haud gestet; interim, quatenus intellectuali ea mente polleat, dignitate ista minime privandam illam venire innuit. Mandato Dei, crescite &multiplicamini, Gen. I, 28. non repugnare Christum, asserentem expedire, si quis haud nubat, Matth. XIX, 10, ut evincat, modo praeceptum istud ad primaeva tantum tempora restringendum esse, modo in eodem permittentis potius, quam jubentis Dei verba contineri observat. Comminationem divinam: quocunque die comederis de ligno scientiae boni &mali, morte morieris, Gen. II, 17, bene consistere dicit cum aetate Adami, quam is ad annos 930 protraxerit, Mose itidem testante, Gen. V, 5. Adamum enim, quamprimum prohibitum fructum gustarit, mortem animae expertum inquit, quia gratia Dei, quae vita animae, spoliatum sese senserit. Sed mortem quoque corporis eundem tunc statim invasisse ait; quatenus scilicet non inevitabilem solum moriendi necessitatem fubierit, verum &mori inchoaverit. Mirum videri ait &ab omni fide abhorrere, Josephum, virum toti Aegypto praepositum, ac de Aegyptiaco regno omnibusque Aegyptiis adeo praeclare meritum, novo Regi incognitum fuisse, quod tamen Exod. I, 8. perhibeatur; sed respondet, propter temporis diuturnioris lapsum, bonorum, quibus per Josephum cumulatum fuerat regnum Aegyptiacum, oblitum illum Regem, coepisse in eum, inque universam Hebraeorum gentem, novo seu alieno esse animo, seque erga Josephi posteros ac superstites Israelitas ingratum, imo inhumanum exhibere. Aut forsan eam quoque ob rem novum nuncupari- Pharaonem, &Josephum ignorasse dici, quia spretis &abrogatis legibus ab eo constitutis, novam in administrando regno consuetudinem introduxerit. Tenebras Aegyptiis immissas palpabiles dici Exod. X, 21 existimat per hyperbolen, &juxta consuetum hominibus loquendi modum. Numerum annorum 430 Exod. XII, 40 commemoratum, non de sola Israelitarum in Aegypto habitatione, sed insimul quoque de eorundem peregrinatione in terra Canaan, intelligi debere statuit. Nubem inter Israelitas &Aegyptiorum castra confurgentem, ut tenebrosam simul &fulgidam Exod. XIV, 20. congrue satis introduci monet, quandoquidem parte sui anteriori, qua Hebraeos respexerit, lucem praebuerit, sed posteriori ad Aegyptios directa meras hisco tenebras offuderit. Loca Exod. XX, 5. itemque Num. XIV, 18. non repugnare ait dictis Deut. XXIV, 16. &Ezech. XIIX, 20. Utut enim ibi Deus patrum iniquitatem in filiis punire se velle minetur, heic vero filios a patrum poena liberos pronunciet; utrumque tamen una consistere posse ait, cum in Deuteronomio Judicibus in foro soli agentibus praecepta suppeditentur, apud Ezechielem vero de interiori &aeterna, non de exteriori &temporaria poena sermo sit. Mosenutut homicidium Exod.