Latin
JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 201
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum nuspiam dixi, solos potuisse problema solvere, quorum mentionem nominatim feci; sed tantum solos, quibus nostri casculi mysteria patuerint (quibus se computat Dn. Duillierius) ex quibus quosdam prae caeteris honoris causa &meritorum hujus generis extantiorum nominavi. Interea vel nunc apparet, quam utile sit laudare bene meritos, ut alii quoque ad bene merendum invitentur: &Dominus Duillierius medias inter querelas, Apologiam ipse meam non animadvertens scribit, dum scilicet praeteritus hoc ipso se stimulo excitatum tandem fatetur: cum videamus (inquit pag. 4) silentium nostrum in nos verti (id est, sua publico impertiri nolentem ob ignota merita non laudari) quod haec in re praestitimus, exponemus. Recte atque ordine. Si qua igitur in hoc genere praeclara producet, hanc ex aliqua parte mihi (qui silendo ne sileret admonui) debebit ipse gloriam, Respublica fructum. Vellem tamen versari jam tum maluisset in re non praeoccupata, &perpendisset attentius, edita circa problemata brevissimi descensus. Ita enim non habuisset, cur quereretur, ex Nevvtoniana constructione solidi minimum medio resistentis nullam sibi lucem affulgere, sed viam vidisset eodem perveniendi, quemadmodum Dominus Marchio Hospitalius &Dn. Joh. Bernoullius praeclare ostenderunt, qui etiam optime animadverterunt, quod ipse Dominus Duillierits credit, proprietatem Nevvtonianam esse perplexiorem, suam vero ex consideratione osculi vel radii curvitatis simpliciorem, id contra esse; cum illa constructionem per quadraturam hyperbolae vel logarithmos facile praebeat, haec vero a differentio differentialibus pendeat, quae sunt, ut nos loquimur, transcendentia secundi gradus: quod perinde est, ac si quis problema planum ad sectiones Conicas, immo altiores referat. Quod si det imposterum Dn. Duillierius, quae novam lucem praebeant, habebit nos candidos laudum suarum depraedicatores. Interim mei mentionem faciens ahis, inquit, discipulis glorietur, me certe non potest. (pag. 18.) Ex his, qui me non aliunde noverit, hominem valde gloriosum, &valde quidem inepte gloriosum putabit. Ego vero contrario ambitionis genere libenter ipsius me Domini Duillierii discipulum gloriarer, id est, valde vellem aliquid praeclari ab eo doceri; quamvis ille se nihil a me didicisse praedicet: quod vercor ne in nonnullis paulo sit verius, quam ipsius interfuisset, uti vel hic ipse libellus ejus osNam nisi nostra quaedam spreta praetervidisset, animadtendit.