Latin
JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 203
Unproofread scanNot analysed yet
Certe Vir egregius aliquoties locutus amicis meis somper bene de me sentire visus est, neque unquam, quod sciam, querolas jecit: publice autem ita mecum egit, ut iniquus sim, si querar. Ego vero libenter ejus ingentia merita oblatis occasionibus praedicavi, &ipse scit unus omnium optime, satisque indicavit publice, cum sua Mathematica Naturae Principia publicaret anno 1687, nova quaedam inventa Geometrica, quae ipsi communia mecum fuere, neutrum luci ab altero acceptae, sed meditationibus quemque suis debere, &a me jam decennio anto exposita fuisse. Certe cum Elementa calculi mes odidi anno 1684, ne constabat quidem mihi aliud de inventis ejus in hoc genere, quam quod ipse olim significaverat in literis, posse se tangentes invenire non sublatis irrationalibus, quod Hugenius quoque se posse mihi significavit postes, etsi caeterorum istius calculi adhuc expers: sed majora multo consecutum Nevvtonum, viso demum libro Principiorum ejus satis intellexi. Calculum tamen differentiali tam similem ab eo exerceri, non ante didicimus, quam cum non ita pridem magni Geometrae Johannis Wallisii operum volumina primum &secundum prodiere, Hugeniusque curiositati meae favens locum inde descriptum ad Nevvtonum pertinentem mihi mature transmisit. Caeterum etsi post tanta jam beneficia in publicum collata, iniquum sit aliquid a Domino Nevvtono exigere, quod novum quaerendi laborem postulet, non possum tamen mihi temperare, quin hac oblata occasione maximi ingenii Mathematicum publice rogem, ut memor humanorum casuum, &communis utilitatis, diutius ne premat praeclaras reliquas ac jam paratas meditationes suas, quibus cum scientias mathematicas, tum praesertim naturae arcana porro illustrare potest. Quod si nulla movet tantarum gloria rerum (quanquam vix quicquam ei, quam nactus est, addi possit) illud saltem cogitet, generosum animum nihil magis ad se pertinere putare, quam ut optime de huUnum mano genere mereatur. Unum tantum superest, in quo video Apologia aliqua mihi esse opus. Cum Dominus Johannes Bernoullius programma, quo invitabantur Geometrae ad quaerendam lineam brevissimi descensus, speciatim ad Dominum Nevvtonum misisset, sparsae sunt voces in Anglia, Nevvtonum a mo fuisse provocatum: eaque sententia etiam Domini Duillierii esse videtur, tanquam ego suasor mittendi atque impulsor fuerim. Sed inscio plane me factum, ipse Dominus Bernoullius testabitur.