# Acta eruditorum 1700 206

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/206

Interim considerandum relinquo, qua ipse aequitate dissimulet, aut qua animi praeventione obliviscatur, non hic de problemate aliquo particulari lineae brevissimi descensus, sed de Methodo summi momenti valdeque diffusa circa maxima & minima fuisse actum: quam ante Dominum Nevvtonum & me nullus quod sciam, Geometra habuit; uti ante hunc maximi nominis Geometram nemo specimine publice dato se habere probavit; ante Dominos Bernoullios & me nullus communicavit: cum tamen constet, esse Methodi de maximis & minimis partem sublimiorem, & in applicatione Geometriae ad Mechanicen naturamque summe utilem, cum ex omnibus figuris possibilibus eligitur ad aliquid praestandum aptissima. Magnum sane Geometram Huddenium de his jam cogitasse apparet; sed quid consecutus sit, non constat, Hugenius certe (quamvis & ipse in Geometria ante detectum a me Calculum recepta summus) tamen narrante Domino Duillierio, tale quid frustra tentavit: haud dubie quod nondum tunc satisusum nostrarum artium perspexisset, quem ubi tandem agnovit, mire illis & Methodis, & (quae Dominus Duillierius adeo aversatur) problematis, est delectatus, candideque fassus, publice ac privatim, jam apertum ad illa aditum, quae alia ratione vix sperari posse videbantur. Postremo no vacua sit haec Apologia, occasione Theorematis Moyvreani nostrum infinities generalius subjicere placet; adhibendo novum designationis genus, cujus magnum in re analytica & combinatoria usum reperimus, de quo alias fusius. Nempe modum damus extrahendi radicem seu valorem quantitatis cujuscunque ut Z, ex aequatione generalissime determinante ipsam Z, per aliam quamcunque. Y. Nempe aequatio data generalissima relationis Z ad Y sic exprimetur, 9Σ (OIYTOLYAO3Y &c) + (10 FΙIYFΙ2YFI3Y &c) ZF (2OF2IYF22YFI3Y &c) ZA &c. Ubi ob Calculi commoditatem, ut valores quaesitorum fiant affirmativi, ideo ipsi 10 praefiximus signum Quaeritur jam valor ipsius Z, seu quaeritur, in aequatione Z–IOIYIO2YF 1IO3YT 104Y105T* &c, qui sint valores numerorum quaesitorum assumtitiorum 101, 102, 103, &c. (quos majusculos hic vocabimus) per numeros assumtitios aequationis datae, (quos vocabimus minusculos) bebuntur 105, 106, &c. hac regula generali, ut denominator cujusque valoris sit IO, numerator vero constet ex omnibus membris possibilibus in unum additis lege combinationis sequenti formatis & multiplicatis respective per numeros transpositionum formae, in membro ex majusculis conflatae convenientes, qui numeri sunt veri, parenthesibus inclusi. Porro in Minusculis ut OI, O2, O3, 10, 11, 12, 20, 21.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
