# Acta eruditorum 1700 208-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JOH. BERNOULLII, DE SOLIDO ROTUNDO MINIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/208-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/208-2

JOH. BERNOULLII, DE SOLIDO ROTUNDO MINIMAE resistentiae, addenda iis quae de eadem materia habentur in actis an. super. Mens. Novemb. TAetus intellexi meam hujus problematis solutionem non parum * placuisse Eruditis, nec eos se melius Fatianae solutionis perplexitaxitatem agnoscere potuisse, quam perspecta demum meae brevitate & simplicitate. Quandoquidem autem Constructionis analysis (quam tamen in epistola expresseram) in excerptis fuerat omissa: eam rogatus lubentissime communicabo, & ne quid minimum ad plenariam hujus curvae cognitionem desideretur, unum alterumve annotabo.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
