Latin
HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 218
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &quando quaeritur, an Ecclesia in quaestionibus facti dijudicandis errare possit atque falli, neutiquam de quibuslibet factis hoc esse intelligendum, sed illis quae cum doctrina quodammodo connexa sint atque conjuncta, quaeve adeo doctrinalia sive dogmatica vocantur; verbi causa, si de sensu libri doctrinam sacram tractantis quaeratur. Rectius equidem &accuratius eos loqui, qui has quaestiones juris quaestiones dicant; sed cum usu receptum sit, eas quaestiones facti vocare, hactenus illud admitti posse, modo non negetur, eas revera esse quaestiones juris. Adeoque &eam, quae de libro Jansenii mota est, quaestionem certo sensu facti esse, alio autem juris quaestionem: facti quidem, si quaeratur, quis sensus sit propositionis in libro Jansenii contentae, habita &antecedentium &consequentium, &verborum, quibus concepta est, ratione; juris autem, si consideretur, non de facto mere personali, ut loqui amant, hanc litem esse: interim quod ad rem ipsam attinet, parum referre Auctor putat, sive pro juris, sive pro facti quaestione habeatur. Ceterum in ipsis propositionibus, de quibus lis mota fuit, aut verba aut sensum spectari posse. De verbis nullam fuisse unquam controversiam, cum Janseniani fateantur, primam propositionem, si verba spectes, in opere Jansenii contineri; reliquas autem non contineri, haud diffiteantur Anti Janseniani. Praeterea in eo convenire utrosque, sensum, in quo a Pontifice damnatae sint istae propositiones, esse proprium, naturalem, &ex vocum significatione sua sponte fluentem; ut adeo tota controversia huc tandem redeat, an sensus primae propositionis, quem per se fundit, ille ipse sit, quem admittit eadem propositio, prout in Jansenii opere extat, &quod ad reliquas propositiones attinet, an loca in Jansenio occurrant ejusmodi sensum admittentia, qualis est dictarum propositionum proprius, naturalis &genuinus sensus. Negare utrumque Jansenistas: affirmare autem illorum adversarios. Nec sufficit Auctori, controversiae illius genuinam faciem hunc in modum exhibuisse, sed rationes etiam, quibus Anti Janseniani suam sententiam stabiliant, subjicit. Inter eas plaecipuae sunt, quod ex Theologis, quibus examen dictarum propositionum demandatum fuit, illi, qui partibus Jansenistarum fuefuerunt addicti, eundem plane propositionum istarum defendere aut excusare voluerint sensum, qui postea a Pontifice sit damnatus: itemque quod ipsi Jansenistae, ante condemnationem Pontificis, has propositiones in proprio, genuino &naturali illarum sensu defenderint, manifesto argumento, in eodem sensu &apud Jansenium eos reperiri, cum ipsorum doctrina a sententia Jansenii diversa esse nequeat.