# Acta eruditorum 1700 22

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, SACRA SCRIPTURA UBIQUE SIBI CONSTANS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/22

constet, Jordanem nunquam trajicere debuerit, solicite Autor noster quaerit, & respondet, voculam trans pro cis heic esse repositam, cum το nv ambiguum sit, & utramque significationem admittat. Imo vocem hanc proprie etiam significare in transitu; id quod proinde & heic locum inveniat, cum Moses tunc omnesque Israclitae ad flumen istud transeundum se accinxerint. Jubere quidem Deum Deut. XV, 4. 7, ut ne pauperem in terra promissa existere sinant Israelitae; ast mox v. 11. monere notat, quod egeni inter eos nunquam defuturi sint. Voluisse enim Deum, ut pauperibus subvenire quilibet studeret; sed cum populi facultates tantae haud fuerint, ut singulis pauperibus sublevandis suffecerint, idcirco pauperes non penitus sublatos e populo tam numeroso fuisse colligit. Regi Israelitarum prohiberi putat Deut. XVII, 17. uxorum modo aenigenarum multitudinem; unde David, licet polygamus, interdictum istud minime violarit, cum alienigenas sibi haud associaverit. Sed sufficiant haec speciminis in vicem, modo istud adhuc monuerimus, quod parilem in modum quaestiones singulas, & ex Genesi quidem 98, ex Exodo 69, e Levitico 29, ex Numeris 60, & ex Deuteronomio 78 Autor solertissimus resolverit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
