# Acta eruditorum 1700 223-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, CONSILIORUM TUBINGENSIUM VOLUMEN VI. QVOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/223-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/223-2

CONSILIORUM TUBINGENSIUM VOLUMEN VI. QVOD, potissimam partem, nomine Amplissimae Facultatis Juridicae in Per antiqua Eberbardiana conscripsit FERDINAND-CHRISTOPHORUS HARPRECHI U. J. D. & Antecessor. Tubingae, impensis Johann. Georgii Cottae, 1699 in fol. 3. alph. 18. plag. COnsiliis LXXXII, quae quinque prioribus utilissimi hujus operis voluminibus, quae jam recensuimus, comprehenduntur, nunc octodecim alia Illustris Auctor adjecit; e quibus, speciminis loco, pauca delibabimus. In Consilio 85 proponitur quaestio, an parentes in testamento suo liberis remittere possint necessitatem juramento, vel, quae ei apud Wurtembergenses quodammodo aequipollet, asseveratione, stipulata manu facta, (Ablegung der HandTreil) indicandi ea, quae ab ipsis acceperant; quo medio alioquin ad inveniendam haereditatis quantitatem, divisionemque aequaliter instituendam, opus videbatur?

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
