# Acta eruditorum 1700 224

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, CONSILIORUM TUBINGENSIUM VOLUMEN VI. QVOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/224

quam Noster affirmative decidit: cum enim certum sit, quod parentes liberis necessitatem conferendi remittere possint, modo hi in Legitima non laedantur, inde utique affirmativa quaestionis propositae decisio sequitur; neque enim juramenti memorati eique surrogatae asseverationis remissio aliud est, quam tacita a necessitate a parentibus accepta conferendi liberatio; laesionem autem in Legitima, ista remissione esse futuram, in casu nostro non apparebat. In Consilio 86 dederat aliquis sacculum ducentis florenis repletum tabellario equiti gratis transportandum: hic eum anteriori ephippii parti, sine ulla religatione negligenter reposuit, ac in itinere, ut causabatur, amisit. Consultus hac de re Noster pronunciavit, tabellarium ad restitutionem pecuniae amissae esse obstrictum, dummodo laesus juramento suo quantitatem illam asserat: nam verum hic subfuit mandatum, in quo mandatarius ad culpae etiam levissimae praestationem obligatur, hic vero maximam commiserat; praeterea nec hoc tabellario in excusationem prodesse poterat, quod somno se in itinere obrutum diceret, cum & hic ipsius culpa concurrerit; imo ne quidem ille amissionem pecuniae probabiliter asserere potuit, sed furtivae potius suppressionis suspectus non immerito habebatur. In Consilio 88 proponitur incendium, culpa ancillae in stabulo excitatum, circa quod ostendit Noster, culpam domini, maxime si alias de ejus diligentia satis constet, non praesumi, sed probandam esse ab allegantibus, contra quod multi interpretes nituntur; deinde examinat rationes, quibus culpam domino imputabant adversarii.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
