# Acta eruditorum 1700 225

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, CONSILIORUM TUBINGENSIUM VOLUMEN VI. QVOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/225

Causabantur illi primo, dominum sine praescitu Magistratus, horreum in stabulum mutasse; sed hanc rationem lin facto non esse d by Goc esse fundatam ostendit, cum ex actis & depo sitione constet, dudum locum illum ejusdem fuisse conditionis: addit, quod si omnino aliqua culpa domini heic subfuerit, illa merito cum culpa adversariorum, qualitatem loci scientium & nihilominus tacentium, compensari debuerit. Deinde hoc domino imputabant, quod stabulum omni lumine (aller Hellung) privaverit, adeo ut accensis faculis semper fuerit adeundum; sed nec hanc imputationem veritati esse consentaneam, ex testium effatis Noster demonstrat. Tertia imputatio erat, quod dominus machinamenti seu contignationis (eines Geruͤstes /) stramine & foeno deinceps onerandae erectione, debitam stabuli altitudinem imminuerit; verum & hoc inscio domino esse factum, & nihil ista exstructione legitimae stabuli altitudini decessisse, suffragantibus oculari inspectione & testium effatis, respondet, atque ita eum a culpa absolvit Noster. Gravior adhuc erat inculpatio quarta, ancillam aperto lumine stabulum adiisse, ac dominum hujus rei conscium in famulatu eam nihilominus retinuisse; ast utrumque in facto esse dubium, nec satis ab adversariis ad liquidum deductum, Noster excipit, atque ita dominum a necessitate damnum resarciendi immunem pronunciat. Consilium 89 pecuniae lustricae destinatum est. Promiserat avus nepti suae 4000 imperiales loco pecuniae lustricae; postea in transactione quadam, cum liberis suis inita, quoad executionem promissionis, donator ille mortis suae fecerat mentionem: hinc enascebatur dubium, utrum donatio illa lustrica pro donatione inter vivos, an mortis causa haberi debeat? quorum prius in dicto Consilio asseritur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
