Latin
RERUM IN SERENISSIMORUM DUCUM SAXONIAE DICAS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 226
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM genter sectentur. Nam uti magna veritatis praesumtio pro iis militat, ita quae facta, opem Jurisprudentiae desiderantia, in vita communi evenire soleant, tum quid ex tam vario jure iis applicandum sit, aut quid speciatim in hoc aut illo territorio valeat, una opera exinde licet addiscere. Agnovere dubio procul instituti hujus utilitatem Coleri, Richteri, Berlichii, Carpzovii, Mevii, illustria JCtorum nostratium nomina, alios plures ut nunc taceamus, dum in emolumentum eorum, quibus in scholis vel foro jura tractanda sunt, res in curiis juridicis decisas vulgarunt. Atque hujus sententiae, nisi fallimur, etiam fuit Perillustris Autor noster, &munerum amplitudine, &acquisitae dignitatis splendore, &inexhausto omnigenae eruditionis apparatu]Ctus celebratissimus, dum pro eo, quo publicam rem prosequitur, affectu, benigne annuit, ut Bibliopola industrius juvandaeque rei literariae impense deditus, ex ipsius Regestis Decisionum selectiorum Centurias quinque typis exscriberet. Brevitate sua imprimis eas esse lectoribus placituras arbitremur: nihil enim, nisi rei nervus, factum scilicet ejusque decisio, additis subinde quibusdam decidendi rationibus, exhibetur. Omnium summam heic exhibere nobis, brevitati deditis, haud licet: quamobrem more in hujus generis scriptis hactenus adhiberi solito, exempla quaedam saltem adjiciemus. Matrem in foro Saxonico, quoad bona feudalia, tutela fungi non posse, Decis. 5 pronunciatur. Patrem binubum bona materna prioris matrimonii liberis ex secundo natis concedere posse, si modo liberi priores neque in legitima paterna neque materna laedantur, ipsisque per compensationem prospiciatur, Decis. 9 ostenditur. Si inter dominum subditosque ratione graminis secandi (wegen Gras abhauens) lis vertatur, dominusque, pendente ea, servitium illud postulet, ac reluctantes per pignorationem cogat, tum attentatum committitur, illudque, rebus restitutis, illico revocandum est, ceu deciditur Dec. 10. In Falcidiam de fidei commissis universalibus, post heredis mortem restituendis, deducendam imputari fructus tempore intermedio perceptos, certi juris est; idem quoad Falcidiam de legatis detrahendam obtinere, Dec. 17 docetur. Fustigationem in incestu cum sororis marito, in multam pecuniariam v. gr. 20 thalerorum converti posse, ostenditur Dec. 23. Obtinuerat quis privilegium immumunitatis ab omnibus oneribus ordinariis &extraordinariis, sed vicini iniquiores ab eodem extuderant, ut una &altera vice ad metata conferret; orta deinceps lite, privilegiatus ab obligatione amplius quid solvendi Decil. 24 absolvitur, dum solam solutionem tollendo privilegio non sufficere, sed lapsum temporis ac praescriptionem insuper requiri existimatur.