Latin
JCTI ET CONSILIARII REGIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 230
Unproofread scanNot analysed yet
Bene igitur merentur de jurisprudentia, qui materiam istam sibi excolendam sumunt; quo nomine dudum inclaruerunt Brusselius &Duranus, eo fine nobis jam nominandi, ut eorum conjunctionem, opera non inutili factam, eruditis indicaremus: nam a necessitate eos excerpendi, institutum nostrum, libris novis solum dicatum, nos absolvit. DIONYSII PETAVII DOGMATA THEOLOGICA in sex Tomos distributa. Antverpiae, apud G. Gallet, A. 1700. fol. Alphab. 29. IT neminem Eruditorum fore nobis plane persuademus, qui profundum Dionysii Petavii ingenium, diffusissimamque, cui totus incubuit, Patrum antiquorum lectionem, &congestos hinc uberrimos doctrinae thesauros, inque doctrinae Pontificiae defensionem (quam recte semper, alii judicent) rursus erogatos, ignoret: sic dudum per orbem nota literarium fuerunt Dogmata, quae divulgavit ille quondam, Theologica, vastum opus atque eruditum, in quo ad bibliothecarum selectissimarum ornamentum comparando certarunt velut plurimi, usque adeo, ut istud in librariis officinis jam pridem disparuerit, alibi vero obvium insigni semper fuerit redemtum pretio. Quamobrem optime meritos arbitramur, qui de eo recudendo, nitoreque haud minori, ac qualem in Parisina olim editione idem prae se tulerat, induendo cogitarunt, advocata in subsidium Jo. Clerici diligentia, qui sub assumto, post tot alia, Theophili Alethini nomine prodire nunc in publicum gestiit. Vindicandum vero is peculiari in Praefatione ante omnia Petavium existimavit adversus Christophori Sandii conatus, quibus Arianismi notam inurere ei hic in Historiae Ecclesiasticae Nucleo allaboravit, arrepta quidem occasione ex iis, quae ille in secundi voluminis libro primo de sacrosancta Trinitate docuerat, Patres nempe, qui ante Nicaenam Synodum vixerunt, a Catholica regula, saltem loquendi usu, discrepasse. Ast uti hoc negandum minime venire Clericus affirmat, ita nihilosecius Petavium libris secundo tertioque ejusdem operis &alibi omnes intendisse respondet ingenii nervos, ut illorum tamen Patrum Catholicam mentem fuisse ostenderet, &praeterea passim per totum opus in Arianos, ubicunque tulerit occasio, gravissime invectum, firmis eos rationibus, cum ex antiquitate, tum ex suo ipsius penu depromtis, confutasse innuit.