Latin
JCTI ET CONSILIARII REGIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 232
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim hic in Dissertatione de Foenore Trapezitico id probare sategisset, nullum ab origine prima vetustisque &Apostolicis Ecclesiae temporibus, ac deinceps diu, fuisse discrimen Episcopos inter &Presbyteros; male istud Petavium habuit, ac proinde calamum adversus ipsum strinxit, insimulque alia quaedam in ista Dissertatione occurrentia redarguit. Ulterius inter ea, quae huic editioni accessere, Diatriba comparet, de potestate consecrandi &sacrificandi Sacerdotibus a Deo concessa, quajam A. 1638 Hugoni Grotio (cujus tamen nomini in titulo tunc pepercit,) qui sacramentum consecrandi offerendique potestatem laicis quoque vindicare annisus erat, Petavius se opposuit. Denique erudita de Poenitentia publica &praeparatione ad Communionem Dissertatio, Antonii Arnaldi librum de Frequenti Communione oppugnans, subnectitur, quam Gallico quondam idiomate conscripsit Petavius, eo quidem nitore atque ornatu sermonis, Henrico Valesio si fides adhibenda, ut mirum videatur, hominem Graecae, Latinae, Hebraicaeque linguae tanta peritia instructum, vernacula etiam tam diserte &compte scribere potuisse. E Gallico tamen sermone in Latinum nunc translata comparet, summamque in ea vertenda curam atque diligentiam adhibitam fuisse, Alethinus in praefatione superius commemorata asserit.