Latin
JOHANNIS JACOBI RAU RESPONSIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 233
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum vero nec omnem litis istius Anatomicae originem, nec singula controversiae agitatae momenta, in praesenti lubet exhibere: ita in Lectoris unice gratiam Bartischianum num instrumentum correctum in phalangosi rite adhibendi modum, veramque, quam tunicae scroti musculosae Autor detexit, conformationem indigitasse, ac figuris dilucidasse sufficiat. Scilicet, cum in phalangosis, sive palpebrae superioris relaxatae medela, quae Chirurgi manu peragenda, imprimis portiuncula palpebrae rescindi, vulnerisque labia suturae adminiculo invicem conjungi debeant instrumentum autem ferreum, quod Georgius Bartisch in Οφθαλμοδουλίᾳ Germanica p. 300 commendat, satis imaginarium videatur, Nostro ad eam potius faciem, qua Tab. IV. Fig. I. apparet, redigere illud, talique ratione palpebrae relaxatae adaptare visum fuit, ut utrumque inter brachium cupreum palpebrae tantum, quantum resecandum, ante omnia comprimeret, mox per instrumenti cochlea firmati foramina incurvatam acum cum fllo trajiceret, filumque trajectum ad trium digitorum latitudinem utrinque relinqueret, hinc propendentem palpebram ipsam ad instrumentum cultello acuto rescinderet, ac instrumento denique caute remoto, extremitates filorum eum in modum, quo in sutura interscissi alias fieri consuevit, absque multo dolore sanguinisque profluvio, inter se connecteret. Homini autem non unum scrotum esse, sed duo cuti involuta, i. e. carnosam scroti membranam, communem hactenus falso vocatam, ab utroque latere penis in duos sacculos sphaeroideos circa binos testiculos comprehensos expandi, expansorumque parietes contingentes facili negotio a se invicem divelli, ubi ea cutis portio separata fuerit, quae illorum conjunctionis rimam obtegendo suturam vulgo dictam constituit, exacte pariter observatur, atque figuris 2 &3 (quemadmodum testiculus processu adhuc vaginali obvolutus figura 4) illustratur: ad quarum singularum quoque explicationem, ipsis Autoris verbis instituendam, recto nunc pede licebit progredi. Tab. IV. FIG. I. TAB. IV. Instrumentum indicat, quo in operatione, quam instituo in phalangosi, utor, ex duabus cupreis lamellis conflatum tenuissimis, sed tamen eo usque rigidis, ne facile flectantur. Applicatur palpebrae superiori relaxatae adeo, ut excavatio palpebram, cochlea canthum oculi minorem respiciat. Genuinam habet magnitudinem, ad figuram palpebrae appropriatam, tamen debet vel minus, vel majus fieri respectu palpebrae relaxatae. Duo instrumenti brachia cupreaA. B. Brachiorum junctura. Tria foramina in superiore lamella, quorum cirD. D.D.