Latin
JOHANNIS JACOBI RAU RESPONSIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 236
Unproofread scanNot analysed yet
QUm ad septenarium jam perduxit Animadversionum suarum numerum eruditissimus Crenius, tantum abest, ut in decerpendis ex iisdem floribus elegantioribus (quanquam nihil sit in iis, quod ab elegantia se haud commendet,) taedio affici nos sentiamus, ut partes etiam plures, quas posthac superadditum iri persuasum nobis est, avide admodum expectemus. Comparet autem in fronte statim hujus partis sagacissimus naturae indagator Plinius, cujus varias editiones p. 1. sqq. recenset Autor, &ex istis splendidam illam in Delphini usum a Jo. Harduino adornatam imprimis celebrat, eamque inter libros, qui in usum Delphini prodierunt, reliquos, potissimum abs se aestimari, p. 12. s. innuit. De Plinii vero Junioris Epistolis pauca quaedam p. 24. s. commentatur, &p. 26. de Sexti Julii Frontini Στρατηγηματικων, sive de solertibus Ducum factis &dictis libris quatuor, quam optime praeter alios Samuelem Tennulium meritum affirmat. Quae sint Eruditorum de Petri Ravanelli Bibliotheca Sacra censurae &judicia, p. 31. s. exponit, similique industria, quid de Adriano Turnebo diversis visum fuerit, p. 64. s. ostendit. Admissos a Rich. Simonio in Critica Veteris Testamenti lapsus quosdam, &foedos maxime circa Sunniam &Fretelam errores, p. 40. s. explodit, quanquam nec Andream Rivetum de his recte statuisse p. 42. innuat. Joannis Vitrarii prolixissimum elogium ex Erasmo p. 150. s. repetit, ac Jo. Hoombeekium taxat quod nonnulla ab Erasmo de Vitrario hoc dicta ad Jo. Coletum retulerit. Justi Lipsii aliquoties meminit, dum modo, an per plagium Mureto quaedam in suis ad Tacitum annotatis surripuerit, p. 42. s. disquirit; modo in ejus apostasiam p. 54. invehitur; modo de Maria ejus Hallensi p. 15. disserit. Plagium autem dum nominamus, non abs re fuerit, hoc loco simul indicare, quod ab isto crimine Cont. Rittershusium p. 50, Josephum Scaligerum p. 54.