# Acta eruditorum 1700 241-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/241-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/241-2

Egum ac Principum haec prae ceteris decora, qui non folum armis rem sacram & civilem tueantur, sed & literis utramque illustrent & propagent. Quanquam enim in quolibet foro constituerint viros rerum gerendarum peritos; sine Principum tamen celsissima manu penetrantissimoque nutu nonnulla momenta illi versare atque efficere non ausint vel sustineant: quod ipse interdum majestatis autoritatisque fulgor, Principis propensio & voluntas, viam detegere ac commeantibus animum addere, sumptuum denique nervus fortissimo debeat esse praesidio. Beata Europa Christiana his Principibus, qui publicam salutem non armis duntaxat munire, sed & literarum monumentis sartam tectam conservare, integramque posteritati committere allaborant. In quo augusto Principum Europae consessu, SERENISSIMUM BRUNSVICENSIUM AC LU

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
