# Acta eruditorum 1700 247

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/247

circumdans: illud quippe supremae potestatis insigne, Dieu & mon Droit, Richardus jam adsumserat; sed neutri ante temporaHenrici VIII in signaculo majori locus concessus fuit. Plus diversitatis in titulis regiis intercessisse notat, siquidem Wilhelmi ambo, Conquestor & Rufus, Henricus I item ac Stephanus, Reges Anglorum, vel tantum, vel adjectis interdum verbis Dei gratia, sese scripserunt: Henricus vero II Rex Anglia Dux Normanniae & Aquitaniae & Comes Andegavia insigniti voluit; quem titulum Johannes elogio Domini Hiberniae auctiorem reddidit, sed rursus mutilavit Henricus III anno quadragesimo quarto ragni, ita ut tantûm Rex Angliae, Dominus Hiberniae & Dux Aquitania scriberetur. Obtinuit quoque hic titulus usque ad annum decimum tertium Edoardi III, quo ejusdem tenor hic fere fuit: Eduardus Dei Gratia Rex Augliae & Franciae & Dominus Hiberniae. Richardus II postmodum, ac Henricus IV inverso ordine Reges Francia & Angliae; ac demum Henricus V Rex Angliae, Hares & Regens Frantiae dici maluerunt. Novum regalibus titulis incrementum adjecit Henricus VIII, cum ob causam Papalem scriptis contra Lutherum propugnatam a Leone X encomio Defensoris fidei mactaretur; licet non desint, qui istud jam ante ab aliis Regibus usurpatum fuisse contendant. Idem Henricus Supremum quoque Caput Ecclestae Anglicanae, assensu Curiae utriusque, vocari coepit, quem honorem Eduardus IV agnovit, nec Maria, utut Pontificis majestatem revereri adsueta, regni sui primordio aversata est, Elisabetha autem semper repudiavit. Pluralem numerum & vocem Nos in epistolis primus introduxit Johannes, ejusque Successores constanter retinuerunt. Pag. 16, ubi Acta Legationum diligenter inspicienda commendat, in Bibliotheca Cottoniana quadraginta tria volumina se vidisse narrat Autor, quibus tantum pacta & conventiones inter Anglos, Scotos, & Gallos initae contineantur. Pag. 35, priusquam Charta magnae sic dictae, quam Spelmannus Augustissimum Libertatum Anglicarum Diploma & Sacram Anchoram appellat, mentionem inficiat, e Joh. Sarisberiensis lib. 8. c. 22.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
