# Acta eruditorum 1700 250

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/250

Inde progressus ad monetam, in commercio Anglis usurpari solitam, per singulas aetates, filum consuetae epochae sequens, eandem examinat, astruens argentum, quod ambo Guilielmi, Conquestor & Rufus, signari fecerunt, valore & figurae exilitate ab illo, quod Reges Saxonici introduxerunt, minime discrepasse, obversamque faciem Regis, dextra crucem, laeva sceptrum tenentis, diademate unionibus dictincto, ac lemniscis ab utraque aure pendentibus, arcu insuper caput ejus obliquante, ceu nummis Imperatorum Orientis familiare est, ostendisse, verbis circum scriptis, WILLEM. REX. ANGLO. vel WILLEM. II. REX, vel etiam LE REY WILAM: aversum vero latus repraesentasse crucem floridam cum quatuor bacillis sese decussantibus, ac nomine urbis, quae officina monetali inclaruit. Caeterum in tanta denariorum exilitate, majores summas non numeratas, sed appensas, ac juxta pondus librae, marcae &c. solutas fuisse, Noster probat. Henrici I denariis; ut ut non disparis caelaturae ac moduli, hanc inscriptionem tribuit, HENRIC. REX. & LEFPARD. ON. SVF: cumque dicto Principi studium pecuniam integre conservandi apprime cordi fuerit, hinc severas in ejus adulteratores poenas eum promulgasse ait. Ita namque usus increbuerat, ut Regiae officinae monetariae a caeteris, quae in provinciis passim erectae erant, pro singulis formis vel cuneis census determinatus solveretur, quod Monetagium commune appellarunt; officinatoribus autem ad pecuniam corrumpendam conversis, Henricus grassantem in dies nequitiam refraenaturus, maleferiatis istis hominibus inferiores corporis partes, manusque dextras praescindi jussit. Hac occasione Cl. Autor illos quoque scrupulis liberaturus, qui in tanta Regum serie, quibus Eduardi vel Henrici nomen praefulsit, difficulter admodum aut nullo modo eorum nummos distingui posse conqueruntur, vel coronarum figuras, vel lemniscos & titulos, vel temperamentum metalli nummique modulum considerare jubet, atque exinde diversitatem abunde deprehensum iriaffirmat. Regnante Stephano, magnam argenti vim signatam fuisse, hariolatur ex verbis Gulielmi Neubrigensis, eo quod tum temporis tot quodammodo Reges vel potius Tyranni extiterunt, quot Domini castellorum, habentes singuli percussuram proprii numismatis & potestatem subditis regio more dicendi jus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
