Latin
BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 251
Unproofread scanNot analysed yet
Imo peregrina quoque pecunia in commercium adoptari meruit, praesertim Byzantina ex auro &argento fabricata, cujus valorem hic Autor expendit. Posthinc de Henrici II nummis dicturus, in denominatione monetae Sterlingicae eruenda operosus est, atque ex Kenneto observat, vocem Sterilensis jam Orderici Vitalis aevo, qui ejusdem in gestis anni 1082 mentionem facit, tritam fuisse, ac juxta ejus opinionem, ob exactam temperaturam ac bonitatem pecuniae, a Saxonicis vocibus Steor vel Steoran, quae Regulam &Regulare significant, derivari. Spelmanno vero aliisque potius placuit ab Esterling, specie normae mercatoribus ex Orientalibus plagis in Angliam appellentibus usitata, vel ab ipsis primis monetae cusoribus, qui ex Orientalibus oris forte fuerint, vocabuli radices deducere. Verum enim vero his opinionibus quo minus calculum adjiciat Autor, fecit, quod in plurimis instrumentis invenerit, Sterlingum idem denotare ac denarium, atque utrumque vocabulum promiscue applicari monetae parvae, quam prisci Reges cudi jusserunt, adeoque in stellulis, (Stars) in aversa ejus facie conspicuis, appellationis causam quaerendam existimat. In Richardi I &Johannis nummis vix aliam praeter nominis mutationem observat, nisi quod prior ob expeditionem inanem in Terram Sanctam, atque enorme lytrum, in reditu persolutum, pecuniam potius adulteravit quam auxit. Regnum Henrici III pessimum genus hominum produxit, qui monetam ita, ut literarum ectypi prorsus delerentur, radere ausi sunt, in quos poenarum rigore fuit animadversum, mercatoribusque, ut ponderis rationem inirent in solutione, severe injunctum. Eduardus I, ut multa alia a patre suo incepta laudabiliter perfecit, ita monetae quoque anno tertio, postquam sceptra capesserat, certam justamque normam dedit, jussitque uti inposterum as monetae undecim unciis, duobus denariis &semiobulo argenti bracteati puri, &septendecim denariis obuloque cum semisse temperamenti constaret: hujusmodi libra e duodecim unciis composita viginti solidorum triumque denariorum valorem haberet, quaelibet vero uncia viginti denarios, &quivis denarius viginti quatuor grana cum dimidio penderet. Circa exoticam pecuniam copiose in Angliam affluentem sapientissime providit, ut adulterina penitus e commercio exularet, quaedam cum moderamine toleraretur.