Latin
D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 254
Unproofread scanNot analysed yet
D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM Medicarum Annus. Quintus. Augustae Vindel. apud Kronigerum &Haeredes Goebelii. OUintus hic Linearum Medicarum ab Experientissimo Autore sistitur Annus, Hydram morborum oppugnaturos non minus egregie, ac Anni praecedanei, adjuvans, adeoque &eadem metho283. e Mensibus singulis unicam Lineam excerpendo recensuimus, nunc indigitandus. Inter travmatica videlicet, in Januarii Observatione XIX, non ultimus locus Hyosciami conceditur succo, quod talis festo Johannis Evangelistae in olla integra, (in quam ab herba laudata recenti, sub Johannis Baptistae festum decerpta &sufficienter incisa, per aliam ollam hinc inde perforatam, atque cum priori exacte munitam, in cella destillavit,) sub Olei S. Johannis titulo collectus, antiqua ulcera curet certissime. Quanto avidius autem mercatoris Veneti filiolus novem annorum, in Linea XXI Februarii, ipsarum variolarum sine noxa deglutivit crustulas; tanto minus quidam Jure-Consultus, cum morbo chronico diu conflictatus, a remedio alio, quam a Levistico in vino generoso decocto, secundum Martii Historiam XVII, appetitum recepit. Trepanum post tres demum a laeso cranio hebdomadas, feliciter applicatum, sanguinisque nondum corrupti notabilem tunc quantitatem remotam fuisse, rarissimum est Aprilis VIII exemplum; neque adeo frequens, quod Empyematicus, propter venaesectionem in Peripneumonia omissam, ex duplici tandem pectoris perforatione sanitatem in Linea XXX Maji recuperavit. Equidem Seleri radicem in acetariis alias habent in deliciis; a recenti tamen in taleolas divisa mammae cancrosae dolores insigniter mitigari, in Historia XIV Junii traditur; tur; quemadmodum Bellidis virtus humores incrassatos resolvendi &antiquo suo fluori restituendi, Observatione XX Julii confirmatur praesentanea.