Latin
D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 256
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod animum nobis addet, ne vel desperemus, ubi cuncta indagando ne quicquam invenimus, vel nimium etiam nobis arrogemus, si in re aliqua eruenda liceat esse felicioribus. Infortunio quippe culpa tribuenda, quod Viri nobis diligentiores ac solertiores exoptato interdum destituantur eventu. Ad quartam circiter pollicis partem sub Prostatis (Fig. I. E.) glandulis duas alias minores reperiebam glandulas, (GG.) utrinque ad urethram (F.) paulo supra spongiosi corporis bulbum (I.) locatas. Glandulae hae depressa erant figura ovali, neque magnitudinem phaseoli parvi excedebant. Separata videlicet ea Musculi Acceleratoris (LL.) parte, quae dictas glandulas transcendit, deprehendes easdem, instar duorum corporum durorum, utrinque ad urethram sitas. Prostatarum more ad flavescentem vergunt colorem. Excretorii eorum ductus in superficie interna (Fig. 2. A b. )prope internam urethrae (Fig. 2. C.) membranam apparent, ad longitudinem dimidii pollicis inde descendentes, priusquam attenuati membranam hanc osculis (D.) intra urethram hiantibus ac secretum liquorem eructantibus, oblique perforent. Superiori namque urethrae parte ad penis dorsum incisa, ejusque membrana expansa, ubi glandulas ejusmodi compresseris, humorem earundem valde transparentem ac tenacem per duo distincta egredi orificia notabis, intra urethram, praecise infra hujus flexuram, sub ossibus pubis in perinaeo patentia. Stupendum certe Naturae artificium, dum talem memoratis glandulis earumque canaliculis excretoriis assignavit situm, ut in penis erectione, bulbique spongiosi urethrae corporis distensione, necessario simul comprimantur, sicque liquor ductibus excretoriis comprehensus, per duo oscula in urethrae cavitatem urgeatur; compressionem tamen ea acceleratoris musculi portione, quam glandulas ipsas supergredi modo indigitavi, multum adjuvante. Qualis agentium in comprimendo conspiratio requiri omnino videtur, quod liquor ab iisdem secretus tenacissimus &sit, &necessario propter usus, quibus impenditur, esse debeat. Primario nempe, propter magnum generationis opus, descriptas glandulas a Natura fuisse efformatas, evidentius e similium organorum in aliis animantibus elucescet examine. In gliribus glandulae tales insignes ac ita locatae habentur, ut penis, dum erigitur, turgescentia &ad ossa pubis appositione intermedia comprimantur; quale &in brutis aliis, speciatim in erinaceis, poterit observari. Apris eaedem glandulae perquam sunt magnae, ac materia ab ipsis secreta multo tenacior, non tamen ita transparens, ac in reliquis animalibus a me examinatis; in conformatione autem earum aliquid singulare obtinet, dum quaelibet glandula peculiari musculo, ingluviei nonnullarum avium haud absimili, tegitur; qualis mechanismus videtur inventus, ut tanto vehementius comprimantur ad tenacissima contenta, non coitus tantummodo, sed &alio tempore quocunque, in urethram excernenda; id quod singularius in creaturis istis requiri videtur, quoniam urinae canalem habent longissimum, ideoque copiosiori ejusmodi materia glutinosa etiam oblinendum, ut ab urinae salium defendatur injuriis.