# Acta eruditorum 1700 257

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/257

Quemodum enim diversorum animalium urina pungentibus salibus Is minusve impraegnatur, ita glandularum quoque harum proportio non secus ac ratione diversae longitudinis urethrae discrepat. Notatu dignum, tales in foeminis haud potuisse a nobis deprehendi glandulas, quae cum illis virorum convenirent, quamvis analogis quodammodo gaudeant, in mulieribus a Grassio prostatarum mulierum titulo descriptis; nihilominus cum hae excretoriorum ductuum osculis ad egressum urethrae pateant, non nisi Nymphis ac Pudendi labiis ab urinosis salibus tuendis inserviunt, liquoremque secretum in coitu emittunt, prout alibi a me traditum; universa interim urethra ita brevi in mulieribus existente, ut sphincteris vesicae contractio quibusvis urinae reliquiis ex eadem expellendis sufficiat. Usus glandularum in praesenti exhibitarum duplex occurrit: primum, penis dum erigitur, tantum liquoris in urethram ab iis deponitur, quantum omnibus urinae reliquiis ejiciendis harumque cum semine commixtioni praecavendae sufficit; deinde vero, quae alio tempore liquoris ab ipsis in urethram jugiter emittitur portio, canalem hunc ab urinae salibus defendit. Similis namque exsudatio continua, nec a prostatarum, nec a vesicularum seminalium ductibus excretoriis valet proficisci, quia liquoris per priorum oscula exitum interna urethrae membrana, e vicino sphinctere admodum coarctata, seminis autem e posterioribus sive seminaminalibus vesiculis emissionem praeposita caruncula seu caput gallinaginis arceat, eaque propter diaphragmatis, musculorum, abdominis ac levatorum ani adjumento partes istae veniant comprimendae, quo contenta secernant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
