Latin
D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 258-2
Unproofread scanNot analysed yet
Urethra expansa, postquam superior &anterior ejus portio incisa fuit, quo ductuum excretoriorum sequentium glandularum oscula patescerent. Duae glandulae superius descriptae, a liquore, quem secerGG. nunt, Glandulae mucosae appellitandae. Alterius glandularum memoratarum ductus excretorius, priusquam sub bulbo cavernosi corporis urethrae pergat. spongiosi urethrae corporis, ex parte aëre distentus, ac Bulbus a musculo acceleratore denudatus, ut externa ejus membrana tenuissima appareat; qua ratione musculus modo nominatus tanto aequalius bulbum comprimit, sanguinemque contentum versus glandem, dum erigitur penis, propellit. vσ MENSIS JUNII A. MDCG. Tertium par musculorum penis. Musculus accelerator quoad mediam ejus commissuram in LL. bulbo divisus, atque ab hoc postmodum separatus &expansus. II. Superior hujus musculi portio, quae glandulas mucosas immediate transscendit. MM. Musculi directores penis. NN. Spongiosa corpora penis. O. Spongiosum corpus urethrae. P. Vinculum injectum, ne aër e spongioso urethrae corpore, ejusque bulbo egrediatur. Q. Foramen, per quod flatus fuit immissus. FIG. II. Altera mucosarum glandularum, postquam in aqua macersta, ejusque canalis excretorius mercurio vivo repletus fuit. A. Glandula mucosa quodammodo distenta. b. Ductus ejus excretorius. C. Portio internae membranae urethrae expansae. D. Ostiosum ductus excretorii modo indigitati.