# Acta eruditorum 1700 26

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/26

ANNOTATIONES. Apud omnes Autores, quos hac occasione consului, non nisi unicum casum similem reperire licuit, a Veslingio, accuratissimo sui aevi Anatomico, nude quidem, non tamen sine admiratione insigni, enarratum. Communis fert opinio, dissectorum tendinum suturam periculosam, si non impossibilem, esse; neque Chirurgicos inter Scriptores defuere, qui conjecturam talem approbarent. Equidem Ambrosii Parai Opera magni facere convenit, (speciatim, quod in artuum amputatione pro sanguinis effluxu inhibendo arteriarum extrema ligari optime jubeantur, atque adversus obstinatum adversarium, Bartholomaeum Perdulcen. strenue defendantur; qualis praxis & nuper apud nos exoptato revixit,) laudatusque autor de genere humano praeclare meruit. Hic tamen neutiquam praetereunda, quae Lib. 9. c. 36. protulit: Quidam Chirurgi, inquiens, aliquando ausi sunt, cum tendines penitus secti essent, extremis admotis, consuere ad unionem. Id tamen ego tentare nunquam sum ausus, doloris, convul. sionis, & similium horrendorum symptomatum metu. Quod (pergit) ad crassi illius tendinis, qui in cruris sura ex trium musculorum concursu conflatur, adque calcem pertingit, vulnera, animadverti illum ense resectum, vulnera relinquere diuturnae & difficilis consolidationis, quin etiam cicatrice tandem obducta, cum primum e lecto resurgens in viam se daret aeger & incedere conaretur, recrudescere illa iterumque dehiscere. Opportunitas aliquando dabatur idem in dicti tendinis vulnere observandi; eo ipso nihilominus Chirurgos a consuendo ipso, si integer dissectus fuerit, haud terreri debere, exemplum modo in medium allatum satis evincet. Hippocrates lib. 1. de Morbis VII, 21. ejusmodi opinioni videtur favere, quod nervus sive tendo praecisus ac dissectus non coalescat; nec ullibi (quantum mihi constat,) suturae ejus mentionem injecit. Etiamsi MENSIS JANUAR. A. MDCC. Etiamsi vero nec Galenus dissectorum tendinum suturam suadeat; Guido tamen Tract. S. DWr. I. Cap. 4. e verbis, quibus Galenus de Meth. Medend. lib. 6. c. 3. curationem nervi praecisi cum ea communem asserit, quae aliorum est ulcerum, nititur colligere, praxin talem tacite a Galeno ratam haberi, quod alia ulcera suuntur, ut serventur partes adductae. Avicenna Fen. 4. T. 4. Cap. 2.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
