Latin
MENSIS JUNII A.MDEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 267
Unproofread scanNot analysed yet
Interim plane non miror, quod glacie a me prius fracta inventus sit modus, spatia cycloidalia quadraturas admittentia determinandi: nihil enim factum video, quod non a quovis mediocri ingenio, nedum a perspicacioribus, fieri posse praevidebam; testibus verbis quae in fine schediasmatis mei Act. superioris annip. 320, non inconsulto adjeci: Ejusdem methodi usu varia alia spatia cycloidalia, quadraturarum capacia algebraice determinantur, qua omnia huc afferre supervacaneum duco, praesertim cum perspicacioribus arduum non sit futurum, illa ex jam dictis eruere, novisque augere. Superest tamen circa hanc materiam feracissimus novorum inventorum campus, sed quae paulo plus artificii requirunt quam jam exhibita; adeo ut multum desit quo minus totum pensum absolutum sit: horumque nonnulla specimina hic dabo. Videamus autem prius, quid in solutione Fraterna Zonarum quadrabilium, Act. anni 1699 p. 427, animadverterim. In aequatione, ad quam pervenit, terminos illos, qui ex arcubus circularibus constant, aequales ponit nihilo (quod fundamentum esse solutionis meae recte quidem sed facile augurari poterat) unde residui aequationis termini meras figuras rectilineas designant: Sic in aequatione Zonae IΚDB= aq- 1qz- ap /px Tξ at- z1–3a1 +rs, facit terminos, in quibus arcuss &t reperiuntur aequales nihilo, nempe Zat-zr- 3a1 +xs Σo, ubi si ponatur 1 habere ad s rationem quamcunque numeri tamen ad numerum (de qua cautela, unde artificium hausisse videtur, praemonui in schediasmate meo pag. 20, I 13) habetur aequatio, quae literis: &s eliminatis, relationem ipsius a ad x patefacit; nempe sit –af fit zZaPax. 4; si1–3/ habetur z –2u ax: 6sit —4s, ist 2– 3aLax: 8 &sic perpetuo in eadem progressione: Optime, sed quidquid est negotii hujus, ex ipso schematismo meo generaliter sic brevissime explico. Concipiatur punctum medium inter A &H, quod vocetur P: dico, si quaetantur arcus AM, AL, rationem habentes reciprocam distantiarum suorum sinuum a puncto P, id est, qui sint ut PI ad PK; erit, si P cadit extraK &I, differentis segmentorum cycloidalium BAI, DAK, id est Zona IKDB, quadrabilis; sin intra cadit, erit summa segmentorum eorundem (quaead partes oppositas sumi possunt, ut fiat figura unico arcu cycloidali &meris rectis comprehensa, qualis ropraesentatur in Fig. I per IBADKI) iterum quadrabilis.