Latin
MENSIS JUNII A.MDEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 269
Unproofread scanNot analysed yet
6a) id quod dat x Σ 2a; hac operatione fit, ut 6xxt– 3aat 4κx +ax F 326 Via x–xx,: uxt —6at 1 6xrda Vzax–xx convertatur in 6xxt– zaat: 1211–6at quod jam per communem t dividi potest, &fit 6xx –32a- ux–62Σ (obx –2a) ga:unde sequitur, factaxza, seu sumta AKZAF, segmentum cycloidicum, quod hoc casu degenerat in spatium cycloidis totale, habere suum centrum gravitatis distans a vertice A, ¼ 2, seu Σ totius diametri circuli generatoris; &hoc unicum esse omnium segmentorum rectorum, cujus centrum gravitatis independenter ab ulla quadratura sit assignabile. Eadem methodo si quaeratur, quaenam portio curvae cycloidalis AB, conversa circa axem AK, describat superficiem conoideam, habentem contrum gravitatis algebraice determinabile, reperietur iterum, AK sumendam esse aequalem AF: atque tunc centrum gravitatis superficiei, a Cycloide tota ABE circa axem AF descriptae, distare a vertice A,? AH seu ? axis totius AF; &sic praeter integram superficiem cycloidis circa axem conversae, aliam partialem nullam dari quaesito respondentem. Quod si vero idem postuletur pro ipso conoide, ist est pro solido segmenti recti circa axem conversi, respondeo rem esse omnino impossibilem: singula enim istorum solidorum (nullo excepto) ut &totum conoides, vel potius semisphaeroides, EAG, centri gravitatis determinationem non admittunt, nisi assumta quadratura circuli, vel dimensione arcus circularis. Interim, quod memorabile est, inveni sectorem solidum IBAD, qui nempe oritur ex conversione sectoris plani IAB circa axem AI, qui unicus est inter infinitos alios, cujus centrum gravitatis sub potestatem algebraicam cadit: quem, non obstante, quod hic methodum meam maxima parte aperuerim, inveniendum Fratri propono.