# Acta eruditorum 1700 27

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/27

dicit: Si autem disrumpatur in latitudine nervus, tunc necessarium est suere ipsum, & si non, non conglutinatur. Cum Avicenna consentiunt Gul. e Saliceto Lib. 2. C. 9. Rogerius L. 3. C. 13. Lanfrancus L. 2. C. 9. Doct. 3. C. 3. & in Chirurgia parva C. 4. Nicolaus Florentinus de tendinum sutura pariter loquitur, itemque Brunus L. I. C. 5. Guido operationem hancce propugnans ad eorum objectiones respondet, qui partes istas perprimam intentionem haud denuo coalescere, ideoque substantia aliqua extranea, pororum continuitatem laedente ac vias spirituum obstruente, resarciendas esse contendunt, dum, vidi, ait, & audivi in multis Nervos & Tendines incisos, & eos ita restauratos Sutura, & aliis auxiliis, ut postea incredibile videretur ipsos fuisse incisos. Marcus Aurelius Severinus itidem suturae tendinum patrocinatur: fatendum tamen, ex Ambrosio Paraeo falso aliquem locum ab eo allegari. Edocet namque ibi Paraeus, thecam ex ferro albo efformandam se curasse, in quam pollicem indiderit, ejusque medio erectum detinuerit, postquam tendines eundem erigentes plane resecti fuissent; neutiquam vero ejusmodi tendines denuo conglutinatos adstruit, prout Severinus innuit. Cujus erroris Petrus de Marchettis Observ. 63. non solum Severinum arguit, sed & perstringit, quod ipsam tendinum suturam commendaverit. Felix Wurtz cum propria, tum aliorum asseverat experientia, tendines penitus dissectos suturae adminiculo coalescere. Docissimus atque solertissimus Johannes Veslingius in Epist. 15. ad Fabricium Hildanum perscripta, (ubi Galenum de tendinum vulnere parum sibi constare, e diversis monstrat locis) exemplum aliquod nostro haud absimile adducit, vidi, inquiens, in parentis mei amanuense Othone Lofero tendinem a gasterocnemiis & soleo musculis consatum, paulo supra calcis os dissectum, suturis aliquot a Chirurgis conjunctum. In Arabe item, (adiungit) cui acinace tendo a tibiae extensoribus constitutus transversi sub patella genu vulneratus, similem in modum a Tunitario Chirurgo adducebatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
