# Acta eruditorum 1700 270

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MENSIS JUNII A.MDEC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/270

Quaero itaque ab ipso, quis ille sit sector planus AIB, qui rotatus circa Al faciat sectorem solidum, in quo sit centrum gravitatis independens ab ulla quadratura vel rectificatione; hoc quod a me praestitum est, non provocationis causa, multo minus ad ostentationem ipsi propositum volo; sed tantum, ut illi de hujusmodi inventis benignius sentire ansam suppeditem, si forte in hoc plus negotii deprehenderit, quam initio putaverat. Caeterum & hoc praetermitti non debet: quae hanc circa materiam dicta sunt, sive de particularibus spatiorum quadraturis, sive de centris gravitatis in uno alterove casu algebraice assignabilibus, deque aliis id genus; ea multis aliis lineis curvis commode & eleganter applicari posse: ex. gr. illi curvae, quam Robervallius vocat Trothoidis id est Cycloidis Sociam vel Comitem, quae ejus temporis Geometris non minus fere quam ipsa Cyclois celebrata fuit; quamque etiam Wallisio sub nomine Curvae sinuum versorum, aliisque nostrorum annorum Mathematicis egregiis consideratam reperio. Generatur autem applicando ubique ad K rectam aequalem arcui circulari AL, vel etiam motu quodam continuo, aliisque modis, quos vide apud Robervallium, qui de ea juxta & de Cycloide fuse scripsit, deditque quidquid fere desiderari potest: sit pro spatiorum solidorumque variis modis factorum dimensione; sit pro eorundem centrorum gravitatis, utut per quadraturas, determinatione: nihil tamen de ipsius curvae longitudine habet, quae reperitur aequalis circumferentiae eilipsis alicujus, in qua axis major duplus est suae parametri. De algebraicis vero casibus, de quibus hic sermonec apud ipsum nec apud alios vel hilum extat. Dico itaque, etiam in hujus curvae spatio infinita esse segmenta absolute quadrabilia. Ductis enim duabus applicatis, una ad dextram, altera ad sinistram, & a centro circuli generatoris hinc inde aequaliter distantibus; recta connectens applicatarum extremitates abscindet segmentum, quod est aequale rectangulo sub diametro & sub correspondenti applicata circuli: reliqua de sectoribus, Zonis, conoidum superficiebus & solidis, ut & de centris gravitatis, quod unicuique nunc pateant, lubens praetereo. Deberem hic aliquid dicere de Cycloidibus contractu & protractis, etenim etiam hisce fere omnia competunt quae de primaria ostendi; suffecerit autem si hic generalem regulam indicavero, pro determinatione omnium segmentorum absolute quadrabilium, sive in contractis sive in protractis Cycloidibus: alii qui plus otii nacti oogle cti sunt, reliqua ex dictis facile indagabunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
